Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ideo adſcendit per tempus, in quo corpus cadendo poteſt ac-
quirere velocitatem, æqualem velocitati cum qua in altum
projicitur.

143.1.

252.
259.

Si Ba repræſentet tempus, in quo corpus adſcendit, & BE celeritatem, cum qua in altum projicitur; adſcenſus
ceſſat, ubi celeritas corporis nulla eſt, ideo lineæ paralle-
læ ad baſin in triangulo A BE repræſentant celeritates in
momentis temporis, quibus reſpondent , & area triangu- li A BE ſpatium adſcendendo percurſum deſignat, ut ex de-
monſtratione, circa corpora cadentia data poteſt deduci. Cum autem BE ſit velocitas, quam corpus cadendo per
tempus A B poteſtacquirere, triangulum hoc A BE idem eſt, quod ſpatium cadendo percurſum repræſentat, dum cor-
pus inter cadendum hanc ipſam celeritatem BE acquirit . Unde ſequitur, corpus in altum projectum adſcendere ad
eandem altitudinem, à qua cadendo poteſt acquirere veloci-
tatem, cum qua projicitur. Et altitudines, ad quas corpo-
ra cum diverſis velocitatibus projecta poſſunt adſcendere, eſſe
inter ſe ut quadrata illarum velocitatum .

143.1.

260.
258.
254.
259.
254.
261.
262.
255.

144. CAPUT XVIII.
De deſcenſu Gravium ſuper plano inclinato.

Vis, qua corpus ſuper plano inclinato deſcendere cona-
tur, ex gravitate oritur, & ejuſdem eſt naturæ cum
gravitate; ideo vis illa, omnibus momentis, & in omnibus
plani partibus, æqualis eſt , & agit in corpus motum eo- dem modo ac in corpus quieſcens . eâdem de cauſa motus corporis, ſuper plano libere devolventis, ejuſdem eſt natur
cum motu corporis libere cadentis; & quæ de hoc dicta
ſunt, de illo etiam affirmari poſſunt. Eſt igitur motus æ-
quabiliter acceleratus in temporibus æqualibus . & propo- ſitiones num. 252. 253, 255. 256. 257. 258. 259. 261. 262. ſi
pro deſcenſu, & adſcenſu directo, motus ſuper plano in-
clinato ponatur, hìc etiam locum habent.

144.1.

116.
252.
263.
251.
264.

Celeritates, quibus corpora duo deſcendunt, quorum u-
num libere cadit, & alterum ſuper plano inclinato devolvi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer