Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XVI. perimenti ex ſæpius memoraton. 220. deducitur; ad quem
omnes alii caſus potentiarum obliquarum, quæ excogitari
poſſunt, etiam pertient.

136.1.

220.
8. El. VI.
0103-01
0103a-01

137. LIBRI I. PARS III.
De Motibus, Potentiarum actionibus,
variatis.

CAPUT XVI.
De Naturæ legibus Newtonianis.

Preſſiones contrariis preſſionibus deſtructas, & obſtacu-
la immediatâ potentiæ actione translata, huc uſque
conſideravimus. Nunc preſſiones in corpora ſibi per-
miſſa & in motu perſeverantia, agentes examinabimus; hìc ut in omnibus Phyſicis ex Phænomenis ratiocinandum eſt,
& ex iis naturæ leges deduci debent.

Tres a Newtono traduntur, quibus omnia, quæ ad mo-
tum pertinent, explicari poſſe credimus.

138. Lex I.

Corpus omne perſeverat in ſtatu ſuo quieſcendi vel mo-
vendi uniformiter in directum, niſi quatenus a viribus im-
preſſis cogitur ſtatum illum mutare.

138.1.

243.

Videmus Corpus ſuâ naturâ eſſe iners & incapax ſeſe mo-
vendi, unde niſi cauſâ extraneâ moveatur, in quiete ſem-
per neceſſario manet.

Corpus etiam ſemel motum in motu ſecundum eandem
rectam lineam eadem cum velocitate continuare quotidia-
nis Experimentis pleniſhme conſtat; nullam enim unquam
mutationem in motu fieri videmus niſi aliqua ex cauſa.

Corpus vi inſitâ transfertur, & vis hæc, ut ex lege hac
ſequitur, non mutatur niſi actione cauſæ extraneæ,

138.1.

244.

139. Lex II.

Mutatio motus eſt ſemper proportionalis vi motrici impreſ-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer