Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XV. rum directiones ſunt parallelæ lateribus trianguli AED; & quæ ergo, ut detur æquilibrium, ſunt inter ſe ut iſta latera.

127.1.

231.

Punctum A, ob æqualitatem diſtantiarum punctorum A
& B a fulcro, juxta Ea continuatam, trahitur eadem vi
qua pondus P deſcendit, id eſt, pondere duarum librarum; vis ergo per AD requiritur trium librarum, quia latera AD
& AE ſunt inter ſe ut tria ad duo. Latus DE exprimit
quid fulcrum patiatur vi qua punctum A in fig. 2. premitur
B verſus, & in fig. 3. à B retrahitur.

Idem omnino dicendum de potentia obliqua axi in peri-
trochio applicata.

128. Experimentum 5.

Pondus P, trochleæ annexum, ſuſtinetur potentiis ab u-
traque parte funi ductario applicatis, ſed oblique trahenti-
bus per CA & CB; hæ potentiæ ſunt æquales inter ſe, quia
omnis funis trochleam circumdans non quieſcit, niſi ab u-
traque parte æqualiter trahatur ; ipſum pondus P eſt qua- ſi tertia potentia, & ita punctum C tribus potentiis trahi-
tur. Concipiatur linea CE ad horizontem perpendicularis,
& linea AE parallela lineæ CB: ſi CE ſit ad AE aut AC,
(hæ enim duæ lineæ ſunt æquales, propter memoratam æ-
qualitatem potentiarum trahentium per CB, CA ,) ut ſex ad quinque, pondus P ſex librarum a ponderibus Q & Q quinque librarum ſuſtinetur; cujus ratio patet ex n. 220.

128.1.

232.
TAB. IX.
fig. 4.
124.
220.

Si extremitas una funis ductarii annectatur clavo, unico
pondere ut Q, pondus P ſuſtinetur.

129. Experimentum 6.

Si pondus P Trochleæ non conjungatur, ſed funibus Ca
& CB, ei annexis, ſuſtineatur, poterit ſuſtineri poten-
tiis duabus inæqualibus; formetur ut in Experimento præ-
cedenti triangulum Ca E, & ſit AE undecim, Ca duo-
decim cum ſemiſſe, & CE duodecim; dabitur æquilibri-
um, ſi pondera Q & Q ſint ad P ut primi numeri ad ulti-
mum; cujus Experimenti ratio iterum patet ex n. 220.

129.1.

233.
TAB. IX.
fig. 5.

Hic in tranſitu obſervandum, ex datis inclinationibus fi-
lorum Ca & CB ad horizontem, proportionem ponderum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer