Volltext: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

81. DE LATERIBVS. CAP. III.

ITAQVAE primum de lateribus, qua de terra duci eos oporteat
dicam. Non enim de arenoſo, ne calculoſo, ne ſabuloſo luto ſunt
ducendi, quòd ex his generibus cum ſint ducti, primum fiunt graues, dein
de cum ab hymbribus in parietibus aſperguntur, dilabuntur & diſſol-
uuntur, paleæ{qúe} quæ in his ponuntur non cohære ſcunt propter aſperita-
tem. Faciendi autẽ ſunt ex terra albida creto ſa, ſiue de rubrica, aut etiam
maſculo ſabulone. Hæc enim genera propter leuitatem habent firmita-
tem, & non ſunt in opere ponder oſa, & faciliter aggerantur. Ducendi
autem ſunt per uernum tempus & autumnale, ut uno tenore ſicceſcant. Quienim per ſolſtitiũ par antur, ideo uitioſiſunt, quòd ſummũ corium,
ſolacriter cum percoquit, efficit ut uideantur aridi, interius autem ſint
non ſicci, & cum poſtea ſicceſſendo ſe contrabunt, perrumpunt ea, quæ
erant arida, itarimoſi facti efficiuntur imbecilli: maxime autem utiliores
erunt, ſi ante biennium ſuerint ducti, nam non ante poſſunt penitus ſic-
ceſſere, ita cumrecentes & non aridi ſunt ſtructi, tectorio inducto ri-
gide{qúe} obſolidato permanente, ipſiſidentes non poſſunt eandem altitudi-
nem, qua est tectorium, tenere, contr actione{qúe} motinon hærent cum eo,
ſed à coniunctione eius diſparantur. Igitur tectoria ab ſtructura ſeiun-
cta, propter tenuitatem per ſe ſtare non poſſunt, ſed franguntur, ipſi{qúe}
parietes fortuito ſidentes uitiantur, Ideo{qúe} etiam Vticenſes latere, ſi ſit
aridus, et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magiſtr atus fuerit ita
probatus, tunc utuntur in parietum ſtructuris. Fiunt autem laterum ge
neratria, unum quod græce διδῶρου adpellatur, id est, quo noſtriutun
tur, longum pede, latum ſemipede, cæteris duobus græcorũ ædiſicia ſtru-
untur. Ex his unum pentadoron, alterum tetr adoron dicitur. Doron au-
tem græei appellant palmum, quod munerum datio græce δῶρου appel-
latur: id autem ſemper geritur per manus palmum. Ita quod est quoquo
uer ſus quin palmorum, pentadorõ, quod quatuor, tetradoron dicitur: & quæ ſunt publica opera, pẽtadoro, quæ priuata, tetradoro ſtruũtur.

81.1.

διδῶρον
δῶρον
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer