M. VITRVVII
diſciplinis eſſet ornata exponere, finiréque terminationibus eius ſpeci-
es, & è quibus rebus eſſet nata dicere. Ita{qúe} quid oporteat eſſe in archite
[?]
cto ibipronunciaui. Ergo in primo de artis officio: in hoc de natur alibus
materiæ rebus, quem habeant uſum diſputabo. Nam hoc liber non pro
ſitetur unde architectura naſcatur, ſed unde origines ædificiorum ſunt
inſtitutæ, & quibus rationibus enutritæ & progreſſæ ſint gradatim ad
hanc finitionem. Ergo ita ſuo ordine & loco huius erit uoluminis conſti-
tutio. Nunc reuertar ad propoſitum, & de copijs quæ aptæ ſunt ædiſicio
rum perſectionibus, quemadmodum uideantur eſſe ab natur a rerum pro
creatæ, quibus{qúe} mixtionibus principiorum congreſſus temperentur, ne
obſcura, ſed perſpicua legentibus ſint, ratiocinabor. Nam nulla mate-
riarum genera, ne corpora, ne res ſine principiorũ cœtunaſci, ne
ſubijci intellect ui poſſunt, ne aliter natura rerum præceptis Phyſico-
rum uer as patitur habere explicationes, niſicauſæ, quæ ſunt in his re-
bus, quemadmodum, ct quid ita ſint, ſubtilibus rationibus habeant demon
[?]
ſtrationes.
80.
DE PRINCIPIIS RERVM SECVNDVM
Philoſophorum opiniones. CAP. II.
THALES quidem primum aquam putauit omnium rerum eſſe
principium. Heraclitus Epheſius, qui propter obſcuritatem ſcri-
ptorum, à Græcis σκοτινὸς eſt appellatus, ignẽ: Democritus, qui{qúe} eum
ſecutus est Epicurus, atomos, quas noſtri inſecabilia corpora, nonnulli in
diuidua uocitauerunt: Pythagoreorum uero diſciplina adiecit ad aquam
& ignem, aëra & terrenum. Ergo Democritus & ſi non proprie res
nominauit, ſed tantum indiuidua corpora propoſuit, ideo ea ipſa dixiſſe
uidetur. quòdea cum ſint diſiuncta, nec leguntur, nec internitionem reci-
piunt, nec ſectionibus diuiduntur, ſed ſempiterno æuo perpetuo infini-
tã retinent in ſe ſoliditatẽ. Ex his ergo congruentibus, cũres omnes coire
naſci{qúe} uideantur, & eæ in infinitis generibus rerum natur a eſſent diſpa
[?]
ratæ, putaui oportere de uarietatibus & diſcriminibus uſus earũ quas{qúe}
haberent in ædificijs qualit ates exponere, uticum fuerint notæ, non habe
ant qui ædificare cogitant, errorem, ſed aptas ad uſum copias ædificijs
comparent.
80.1.
Thales.
Heracli-
tus Ephc-
ſius.
Democri
tus.
Epicurus.
Pythago-
ræi.