Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

tum enim dedecus eſt, quod qui inter doctos non modo lo-
cum, ſed gradum quo aliquem habere uolunt, partes ſua
rum ædium non poſſunt ſuis nominibus diſcernere? At ſi
quis in Vitruuio non oſcitanter ſit uerſatus, is ſuum cuique
parti proprium nomen reddet. Deinde fieri nõ poteſt, quin
identidem in legendis antiquis ſcriptoribus hæſites: niſi hu-
ius ſubſidio ſueris adiutus. Hic eſt alter ſructus, quem con-
temnere non oportet. Habet non exiguam laudem Laza-
rus Baifius, quia collectis undecum teſtimonijs, & inter ſe
comparatis, aditum ad rei nauticæ intelligentiam pateſece-
rit. Cur id? Nempe quoniam hac ſua induſtria, ad intelligen
das ueteres hiſtorias, quaſi manu direxit eos, qui adiutore
opus habebant. Ergo qui libellum illum legunt, non putant
ſe operam male collocare. Quid ergo de Vitruuio ſentien-
dum? qui non unam dumtaxat partem, ſed tot ſimul res cõ-
plexus: non ſepulta uetuſtatis monumenta hinc inde eruit,
ſed ipſam uetuſtatem, cuius fuit oculatus teſtis, nobis quaſi
in tabulis deſcriptam reliquit. Ne mihi obijcias, ſuiſſe ra-
tionem ueterum a noſtra prorſus diuerſam: ideo appella-
tiones, quibus uſi ſunt, ne temporibus noſtris conuenire: ne poſſe a nobis intelligi. Nam cum decimus liber iudice
tur alijs abſtruſior: uidemus tamen Budæũ Iocundi presby-
teri opera adiutum, machinarũ nomina ad ętatem noſtram
uſum præſentem accommodaſſe. Ne tamen aliqua eſſe
nego, quæ uix ullus unquam hominum aſſe quetur. ſed hæc
ad reliqua inueſtiganda impedimento eſſe minime debent. His quo accedit aliud tertium: quod non loquitur ut ma-
nuarius opiſex: ſed res de quibus agit, ex liberalium artium
fontibus ductas ac depromptas, cum ratione exponit. Ita
hic multa Philoſophiex interioribus ſuis theſauris deſum-
pta recognoſcent. Habebunt Mathematici in quibus ſe ex-
erceant. Habebunt Muſici artis ſuę principia ex A riſtoxeno
translata.

3.1.

M. Vitiuuius.
Aetas.
Stylus.
Ornari res ipsa negat,
contenta doceri.
Voces grecæ.
1
2.
3

Quare in excudendo Vitruuio non male merei literarię
conſuluiſſe arbitror: & hunc meum laborem recti ſani iu-
dicij hominibus approbatum iriconfido. Quid autem prę-
ſtiterimus, tametſi par eſt alijs ęſtimandum relinquere: pau-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer