Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

Tunc poſtea ſumenda est ſextadecima pars circinationis lineæ fotius ro-
tundationis, centrum{qúe} collocandum in meridiana linea, quæ tangit circi-
nationem, & ſignandum dextra ac ſiniſtra in circinatione, & meridia-
na, & ſeptentrionali parte, tunc ex ſignis his quatuor, per centrum me-
dium, decuſſatim lineæ ab extremis ad extremas circinationes perducen
dæ. Ita auſtri & ſeptentrionis habebitur octauæ partis deſignatio. Reli
quæ partes, dextratres, & ſiniſtra tres his æquales, diſtribuendæ ſunt
in tota rotundatione, ut æquales diuiſiones octo uentorum deſignatæ ſint
in deſcriptione: tum per angulos inter duas uentorum regiones, & pla-
tearum, & angiportorum, uidẽtur debere dirigideſcriptiones. His enim
rationibus, & ea diuiſione, excluſa erit ex habitationibus & uicis, uento
rum uis moleſta. Cum enim plateæ contra directos uentos erunt confor-
matæ, ex aperto cœli ſpatio impetus ac flatus frequens concluſus in fau-
cibus angiportorum, uehementioribus uiribus peruagabitur. Quas ob
res conuertendæ ſunt ab regionibus uentorum, directiones uicorum, uti
aduenientes ad angulos inſularum frangantur, repulſi{qúe} dißipentur.

Fortaſſe mir abuntur ij, qui multa uentorum nomina nouerunt, quòd à
nobis expoſitum ſit tantummodo octo eſſe uentos. Si autem animaduerterint,
orbis terræ circuitionem per ſolis curſum & gnomonis æquinoctia
lis umbras, ex inclinatione cœli, ab Eratoſthene Cyreneo, rationibis ma-
thematicis & geometricis mel [?] hodis, eſſe inuentam ducentorum quin-
quaginta duum milium ſtadiorum, quæ fiunt paſſus ſemel & tricieſmilli-
es mille & quingenties mille. Huius autem octaua pars, quam uentus te-
nere uidetur, eſt ter miliesmille, & noningentiestrigeſiesſepties mille, & paſſus quingenti, non debebunt mir ari, ſi in tam magno ſpatio unus uen-
tus uagando, inclinationibus & receßionibus uarietates mutatione fla-
tus faciat. Ita d@xtra & ſiniſtra circa Auſtrum, Leuconotus & Alta-
nus flare ſolet. Circa Aphricum, Libonotus & Subueſperus. Circa Fauo
nium, Argeſtes & certis temporibus, Etheſiæ: ad latera Cauri, Circius et
Corus. Circa Septentrionem, Thraſcias & Gallicus. Dextra ac ſiniſtra
circa Aquilonem, Supernas & Boreas. Circa Solanum, Carbas & cert@
tempore, Ornithiæ. Euriuero medias partes tenentis in extremis, Cæci-
as & Volturnus.

Sunt autem & alia plura nomina flatus{qúe} uentorum, à locis, aut fiumi

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer