Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

0082-01

Ita ſunt collocati inter Solanum & Auſtrum ab oriente hyberno, Eu-
rus, Inter Auſtrum & Fauoniũ ab occidente hyberno, Aphricus. Inter
Fauonium & Septentrionem, Caurus, quem plures uocant Corum. Inter
Septentrionem & Solanum, Aquilo. Hoc modo uidetur eſſe expreſſum,
uticapiat numeros, & nomina, & partes, unde flatus uentorum certi ſpi
rent. Quod cum ita explor atum habeatur, ut inuenientur regiones & or
tus eorum, ſic erit ratiocinandum. Collocetur ad libellam marmoreum
amuſium medijs mœnibus, aut locus ita expoliatur ad regulam & libel-
lam, ut amuſium non deſideretur, ſupra{qúe} eius loci centrum medium, col-
locetur æneus gnomon, indagator umbræ, quigræce σκιαθήρας dici-
tur, huius ante meridianam circiter horam quintam, ſumenda est extre-
ma gnomonis umbra, & puncto ſignãda, deinde circino diducto ad pun
ctum quod est gnomonis umbræ longitudinis ſignum, ex eo{qúe} à centro
circumagenda linea rotundationis. Item{qúe} obſeruanda poſtmeridiana
iſtius gnomonis creſcens umbra, & cum tetigerit circinationis lineam, et
fecerit parem antemeridianæ umbræ poſtmeredianam, ſignãda puncto. Ex his duobus ſignis circino decuſſatim deſcribendum, & per decuſſati@
nem & medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatu@
meridiana & ſeptentrionalis regio.

73.1.

Marmore
um amuſi-
um.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer