Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

M. VITRV VII ſtium impetus perpetuo repellcndos excogitata. Religionis, Deorum
immortalium fanorum, ædium{qúe} ſacrarum collocatio. Oportunitatis,
omnium locorum ad uſum publicum diſpoſitio, uti portus, fora, porticus. balnea, theatra, inambulationes, cætera{qúe}, quæ ijſdem rationibus in pu-
blicis deſignantur locis. Hæc autem it a fieri debent, ut habeatur ratio fir-
mitatis, utilitatis, uenuſtatis. Firmitatis erit habita ratio, cum fuerit fun
damentorum ad ſolidum depreßio, & ex qua materia copiarum ſine
auaritia diligens electio. Vtilitatis autem, emendata & ſine impeditio-
ne, uſu locorum, diſpoſitio, & adregiones ſui cuiusque generis apta & commoda diſtributio. Venuſtatis uero, cum fuerit operis ſpecies grata
& elegans, membrorumque commenſus iuſtas habeat ſymmetriarum
rationes.

65.1.

Aedifica-
tio.
Gnomoni
ce.
Machina-
tio.
Religio.
Oportuni
tas.
Fora.
Porticus.
Balneæ.
Theatra.
Inambula
tiones.
Firmitas.
Vtilitas.
Venuſtas.

66. DE ELECTIONE LOCORVM SALVBRI
um, & quæ obſint ſalubritati, & unde lumina
capiantur. CAP. IIII.

IN ipſis uero mœnibus ea erunt principia. Primum electio loci ſaluber
rimi. Is autem erit excelſus & non nebuloſus, non pruinoſus, regio-
nes{qúe} cœli ſpectans, ne æſtuoſas, ne frigidas, ſed temperatas. Deinde
ſi euitabitur paluſtr is uicinitas. Cum enim auræ matutinæ cum ſole ori-
ente ad oppidum peruenient, & ijs ortæ nebulæ adiungentur, ſpiritus{qúe}
beſtiarum paluſtrium uenenatos cum nebulæ mixtos inhabit atorum cor-
pora flatus ſpargent, efficient locum peſtilentem. Item ſi ſecundum ma-
re erunt mœnia, ſpectabunt{qúe} ad meridiem, aut ad occidentem, non erunt
ſalubria, quia per æſtatem cœlum meridianum ſole exoriente caleſcit, me
ridie ardet. Item quod ſpect at ad occidentem, ſole exorto tepeſcit, me-
ridie calet, ueſpere feruet. Igitur mutationibus caloris & refrigeratio-
nis, corpora quæ in ijs locis ſunt, uitiantur. Hoc autem licet animaduer-
tere etiam ex ijs quæ non ſunt animalia. In cellis enim uinarijs tectis, lumi
na nemo capit à meridie, nec ab occidente, ſed à ſeptentrione, quòd eare-
gio nullo tempore mutationes recipit, ſed est firma perpetuo, & immuta
bilis. Ideo etiam & granaria, quæ ad ſolis curſum ſpectant, bonitatem ci
to mutant, obſonia{qúe}, & poma, quæ non in ea cœliparte ponuntur quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer