Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

3. GEORGIVS MACHAEROPIOEVS
Typographus ad lectorem.

TAMETSI EX VETVSTIS
ſcriptoribus alius alio & utilior eſt, & am-
pliori laude dignus: cum tamẽ nemo ſit qui
non mereatur legi, nullus eorum prorſus, in
tanta præſertim paucitate, negligendus uide
tur. Neid antiquitati modo dandũ eſſe arbitror: ſed quia
nullus illis melioribus ſeculis in publicũ prodire audebat,
qui non aliquid utilitatis afferret ſuo labore. Idipſum etiam
de argumentis, in quibus uerſati ſunt, ſentiendum eſt. Non
enim res ullas ſolebant tractandas ſuſcipere, niſi quas intel-
ligere eſſet operęprecium. Et tamen uidemus quoſdam uete
rum, etiam qui ſunt ex optima nota, uel contem ni omnino,
uel in paucorum bibliothecis deliteſcere: a maiore autem ſtu
dioſorum parte nun̈ attingi. In eo numero eſt hic. M. Vi-
truuius, cuius cum opus de Architectura egregium ſatean-
tur omnes, lectu inprimis dignum, præteritur tamen ſere
ab omnibus. Nomen quidem ipſum eſt celebre: & pauciſſi-
miſunt, uel ex mediocriter doctis, qui Vitruuium de Archi
tectura ſcripſiſſe ignorent. At uix centeſimus quiſ interea
nouit, quidliber contineat. Hoc non ideo accidit, uel quia
author malus ſit autineptus, uel quia genus argumẽti ſit co-
gnitu inutile: ſed quia nimis ſunt delicati, qui literarum ſtu-
dia hodie ſectantur. Eligunt enim aut leuiora ſcripta, aut a-
mœniora, ex quibus delectationem ſine magno labore ca-
piant. Ergo quia hic Vitruuij liber nonnihil eſſe obſcurus
creditur: propter difficultatẽ ab eius lectione ut plurimum
abhorrent. Nam ſcriptorem ipſum non poſſunt, tan̈ mi-
nusidoneum, repudiare. Primum ea ętate uixit, et opus hoc
edidit, quo uera ſolida eruditio florebat, aut certe adhuc ui
gebat. Et ſemper ab eruditis hominibus, quibus iudicandi
authoritas communi omnium conſenſu tribuitur, habitus
eſt bonus & non uulgaris precij ſcriptor. Faten dum eſt certe,
quod resipſa declarat, non adeo bene expolitã habere dictio
nẽ. Latine enim loquitur magis, ̈ ſplendide aut eloquẽter.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer