Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. I. busfamiliarum relinquantur, & ut legibus ſcribendis prudentiacaueri poßit & locatori & conductori. Nam ſi lex perite fuerit ſcripta, erit ut ſine captione uter ab utro liberetur. Ex Aſtrologia autem cogno ſcitur oriens, occidens, meridies, ſeptentrio, & cæliratio, æquínoctium, ſolſtitium, aſtrorum cur ſus, quorum notitiam ſi quis non habuerit, horo- logiorum rationem omnino ſcire non poterit. Cum ergo tanta hæc diſcia plina, ſit condecorata, et abundans eruditionibus uarijs, ac pluribus, non puto poſſe iuſte repente ſeprofiteri architectos, niſi qui ab ætate puerili his gradibus diſciplinarum ſcandendo, ſcientia plurium literarum, & a@ tium nutriti, peruenerint ad ſummum templum architecturæ. At fortaſſe [?] mirum uidebitur imperitis hominibus, poſſe naturam tantum numerum doctrinarum perdiſcere, & memoria continere. Cum autem animaduer [?] terint, omnes diſciplinas inter ſe coniunctionem rerum & communicatio nem habere, fieri poſſe faciliter credetur. Encyclios enim diſciplina, uti corpus unum ex his membris, est compoſita. Ita qui à teneris ætatibus eruditionibus uarijs inſtruuntur, omnibus literis, agnoſcunt eaſdẽ not{as}, communicationem{qúe} omnium diſciplinarum, & ea re facili{us} omnia co- gnoſcunt. Ideo{qúe} de ueterib{us} architectis, Pythi{us}, qui Prienæ ædem Mi- neruæ nobiliter est architectat{us}, ait in ſuis commentarijs, architectum omnibis artib{us} & doctrinis pl{us} oportere poſſe facere, quàm qui ſingu- las res ſuis induſtrijs & exer citationibus ad ſummam claritatem perdu- xerunt. Id autem re non expeditur. Non enim debet nec poteſt eſſe archi tectus Grãmaticus, uti fuerit Ariſtarchus, ſed non agrammatos, nec Mu ſicus, ut Ariſtoxenus, ſed non amuſos, nec pictor ut Apelles, ſed graphi- dos non imperitus, nec plaſtes quemadmodum Myron, ſeu Polycletus, ſed rationis plaſticæ nõignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, ſed non aniatrologetos, nec in cæteris doctrinis ſingulariter excellens, ſed in his non imperitus. Non enim in tantis rerum uarietatibus, elegantias ſingula res quiſquàm conſequi poteſt, quòd earum ratiocinationes cognoſcere & percipere, uix cadit in poteſtatem. Nec tamen nõ tantum architecti non poſſunt in omnibus rebus habere ſummum effectum, ſed etiam ipſi qui priuatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut habe ant om- nes ſummum laudis principatum. Ergo ſi in ſingulis doctrinis ſinguli ar- tifices, ne omnes, ſed pauciæuo perpetuo nobilitatem uix ſunt conſecu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer