M. VITRVVII
fide & caſtitate fieripoteſt. Ne ſit cupidus, ne in muner ibus accipi-
endis habeat animum occupatum, ſed cum grauitate ſuam tueatur di-
gnitatem bonam famam habendo. Hæc enim Philoſophia præſcribit.
Præterea dererum natura, quæ græce
Φνσιολογία
dicitur, philoſophia
explicat: quam neceſſe est ſtudioſius nouiſſe, quòd habet multas & uari-
as naturales quæſtiones, ut etiam in aquarũ ductionibus. In curſibus cnim
& circuitionibus, et libr ata planicie, expreßionibus, ſpiritus naturales
aliter at aliter fiunt, quorũ offenſionibus mederinemo poterit, niſi qui
ex Philo ſophia principia rerũ naturæ nouerit. Item qui Thesbiæ aut Ar
chimedis libros, & cæterorũ qui eiuſmodi generis præcepta conſcripſe
runt leget, cum ijs ſentire non poterit, niſihis rebus à Philoſophis fuerit
inſtitutus.
Muſicen
autem ſciat oportet, uti canonicam rationem, &
Mathematicam notam habeat, præterea baliſtarum, catapultarum, ſcor
pionum temper atur as poßit recte facere. In capitulis enim dextra ac ſi-
niſtra, ſunt for amina hemitoniorum, per quæ tenduntur ſuculis & uecti
bus è neruo torti funes, qui non præcluduntur nec præligantur, niſi ſoni-
tus ad artificis aures certos & æquales fecerint. Brachia enim quæ in ed@
tentiones includuntur, cum extenduntur, æqualiter, & pariter, utra
plagam emittere debent. Quod ſinon homotonia fuerint, impedient di-
rectam telorum mißionem. Item theatris uaſa ærea quæ in cellis ſub gra
dibus mathematica ratione collocãtur, &
ſonituum diſcrimina
quæ græ
ciἠχ{εῖ}ια
uocant, ad ſymphonias muſicas, ſiue concentus, componuntur,
diuiſa in circinatione diateſſaron & diapente & diapaſon, uti uox ſceni
ci ſonitus conueniens in diſpoſitionibus, tactu cum offenderit, aucta cum
incremento, clarior & ſuauior ad ſpectatorũ perueniat aures. Hydrau-
licas quo machinas, & cætera quæ ſunt ſimilia his organis, ſine muſi-
cis rationibus efficerenemo poterit. Diſciplinam uero
medicinæ
nouiſſe
oportet, propter inclinationes cœli, quæ græci κλίματα dicunt, &
aëres locorum, quiſunt ſalubres aut peſtilentes, aquarum{qúe} uſus. Sine his
enim rationibus nulla ſalubris habitatio fieri potest.
Iura quo
nota ha-
beat oportet ea, quæ neceſſaria ſunt ædificijs communibus parietum, ad
ambitum ſtillicidiorum & cloacarum & luminũ. Item aquarum ductio-
nes, & cætera quæ eiuſmodiſunt, nota oportet ſint architectis, uti ante
caueant, quàm inſtituant ædificia, ne controuer ſiæ, factis operibus, patri-