Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

62. DE ARCHITECTVRA,
LIBER PRIMVS.

CVM DIVINA MENS TVA ET
numen, lmperator Cæſar, imperio potiretur
orbis terrarum, inuicta{qúe} uirtute cunctis ho
ſtibus ſtratis, triumpho uictoria{qúe} tua ciues
gloriarentur, & gentes omnes ſubactæ tuum
ſpectarent nutum, populus{qúe} Romanus & Se
natus liber atus timore, amplißimis tuis cogi-
tationibus conſilijs{qúe} gubernaretur, non au-
debam tantis occupationibusde Architectura ſcripta, & magnis cogit@
tionibus explicata edere, metuens ne nõ apto tempore interpellans, ſub-
irem tui animi offenſionem. Cum uerò attenderem, te non ſolum de uita
communi omnium curam, publicæ{qúe} rei conſtitutionem habere, ſed etiam
de opportunitate publicorũ ædificiorum, ut ciuitas per te non ſolum pro
uincijs eſſet aucta, uerumetiam ut maieſtas Imperij publicorum ædificio-
rum egregias haberet autoritates, non putaui prætermittendũ, quin pri
mo quo tempore de his rebus ea tibiederem: ideo, quòd primum paren
ti tuo de eo fueram notus, & eius uirtutis ſtudioſus. Cum autem concili-
um cœleſtium in ſedibus immortalitatis eum dedicauiſſet, & Imperium
parentis in tuam poteſtatem tranſtuliſſet, idem ſtudium meum in eius me-
moria permanens, inte contulit fauorem. Ita cum. M. Aurelio, & . P. Minidio, & . Cn. Cornelio, ad apparationem baliſtarũ & ſcorpionum,
reliquorum{qúe} tormentorum refectionem, fui preſto, & cum eis commo-
da accepi, quæ cum primo mihi tribuiſti, recognitionem per ſororis com-
mendationem ſeruaſti. Cum ergo eo beneficio eſſem obligatus, ut ad exi-
tum uitæ non haberem inopiæ timorem, hæc tibiſcribere cœpi, quòd
animaduerti multa te ædificauiſſe, & nunc ædificare, reliquo quo tem-
pore, & publicorum, & priuatorum ædificiorum, pro amplitudine re-
rum geſtarum, ut poſteris memoriæ traderentur, curam habiturum: con
ſcripſi per ſcriptiones terminatas, uteas attendens, & ante facta, & fu-
tura qualia ſint opera, per te nota poſſes habere, nam his uoluminibus
aperui omnes diſciplinæ rationes.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer