Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DIALOGVS. tatẽ uenari in eclypſib{us} ſolarib{us}. PHILOSOPHVS. Quomodo? MECHANICVS. Motum lunæ experimur eo modo quo ſolis. De-
inde ex eclypſi & motu ei{us} per umbram terræ uenamur magnitudi-
nem lunæ in oràine ad terræ umbram uariam: ex quib{us} mediã conijci
m{us} proportionem eſſe magnitudinis ad terram. Deinde ex motu lunæ
& eclypſi ſolis: uenamur ſolis àterra diſtantiam & magnitudinem,
ſubtili ingenio, coniecturaliter tamen. PHILOSOP. Per ea quæ
narraſti uidetur quòd omnes motuum diuer ſitates at eclypſes lumina
rium, immo omnium planetarum progreßiones, ſtationes, retrograda-
tiones, directiones, eccentricitates{qúe} attingere poſſes eodem & unico
ingenio ſtateræ & clepſydræ. MECHANICVS. Ita & tu facies, ſi
ſubtiliter differenti{as} colligere ſatagis. PHILOSOPHVS. Quid
autem deiudicijs aſtrorum? MECHANICVS. Puto & ex uarieta-
te ponderum aquæ uni{us} & alteri{us} anni, & certis alijs differẽtijs pon
derum lignorum & hærbarum, at granorum frumenti, poſſe conijce
re futurã fertilitatẽ aut ſterilitatem ex præteritis experimentis citi{us}
quàm ex motu aſtrorum. Nam ſi in martio pond{us} reperitur in certo
gradu aquæ & aëris at lignorum, ex terra ſequitur fertilit{as}s. ſiſe-
c{us}, ſequitur ſterilit{as}. aut mediocrit{as}. Sic etiam, de bellis, peſte, & ſi-
milib{us} omnib{us} communib{us}. Et hæc radix eſt, ubide his ſecundis
cauſis iudiciũ ſtellarũ uenamur, ſicuti ex medullarum incrementis & decremẽtis in animalib{us}, piſcib{us}, & cancris, arborib{us} quo ac iun
cis lunæ ætatem, & per fluxum maris, ei{us} ſitum uenamur. PHILO. Audiui ex Nili inũdatione et defectu, Aegyptios anni diſpo ſitionẽ præ
uidere. MECHANICVS. Nulla est regio quin ſi aduerteret, conſi-
milia iudicia reperiret, quemadmodum ex pinguedine piſcium et repti
lium in principio hyemis, frig{us} magnum & dur abile conijcim{us}, con-
tra quod, natura ſagax in animalib{us} prouidet. PHILOSOPHVS. Quid de quæſtionib{us} quæ fiunt aſtrologis, anne tuo ingenio reperiri
poſſet æqua ad omnes reſponſio? MECHA. Et ſi nonæqua, poſſet
tamen puto (ut me hic pure probesidiotam) fieri aliqua. quomodo au-
tem conicctura fieripoſſet ad interrogata, inquiſitione magna indiget. nec est conueniens modus libris inſcribi: licet for taßis reſpondens, pon

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer