Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DIALOGVS. @idetur proportionaliter inquiri poſſe, per fluxum aquæ ex clepſydra
ab eo puncto temporis quo ſagitta diametr aliter ſurſum mittitur & reuertitur ad terram, ita quòd in diuer ſis balliſtis æqualis ſit ſagitta? MECHA. Vis balliſtarum, bombardarum, immo & uentorum uola
tum auium ſic & curſuum hominum, & animalium at uirium, & quicquid ſimile dici poteſt: coniecturaliter exſtaticis experimentis at
fluxu aquæ ex clep ſydra poterit inueſtigari. PHILOS. Quomodo
fortitudo hominis ſcietur? MECHA. Videbis quantum ponderis in
bilance una, poſit{us} homo per attr actionem alteri{us} uacuæ bilancis ad
æqualit atem leuare poßit. deinde hui{us} hominis pond{us} de pondere
eleuato defalcabis, quod ſuperest ex grauitate, fortitudinis hominis
proportionatur. PHILO. Sic etiam ſpirit{us} hominis ponder aripoſ-
ſet. MECHA. Aliud est pond{us} hominis attr ahentis & tenentis an-
helitum, aliud expir antis, & aliud uiui, & aliud mortui: & ſic in omni
b{us} animalib{us}. Vnde pulchrum eſſet h{as} differenti{as} habere annota-
t{as} in diuerſis animalib{us}, & diuerſis hominib{us}, et diuerſis hominum
ætatib{us}: ut ad pond{us} ſpirituum uitaliũ coniectura aſcendere poſſet. PHILO. Nonne calorem & frig{us}, ſiccitatem & humiditatem tem-
poris, poſſem{us} tali modo uenari? MECHA. Poſſem{us} certe. Nam ſi
notaueris pond{us} aquæ tempore gelu ante congelationem & poſt, ua-
rium reperies. glaciem enim cum uide{as} ſupra aquam natare, ſcis eam
aqua leuiorem. unde ſecundum frigoris intenſitatem. maior est ponde
ris uariatio. Sic etiam ſi tempore caloris aquam expoſueris aëri, pon-
d{us} ſecundum temp{us} uariatur. Aut ſi lignum uiride põder aueris, & poſt temp{us} aliquot ei{us} pond{us} mut atum repereris, cognoſces exhoc
frigoris & caloris exceſſum. ſic & humiditatis & ſiccitatis. PHIL. Nonne & temp{us} diei ponderari ſic poteſt? MECHA. Siaquamex
clepſydra ab ortu ad ortum ſolis ceperis & ponderaueris, iterum flue
re alia die ab ortu feceris, ex proportione ponderis effluxæ aquæ ad
primum pond{us} horam & temp{us} diei ſcire poteris. PHILO. Forte
temp{us} anni. MECHA. Immo ſiper annum ab ortu ad occaſum per
clepſydram omnium dierum not am ſignaueris, poteris & diem men-
ſis & horam dieiconiectur aliter per ſtateram ſemper attingere. licet

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer