Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE STATICIS EXPERIMENTIS MECHA. Sicut igitur eiuſdem fontis aquæ uidentur eiuſdem ponde-
ris & naturæ: ſic diuer ſorum, diuer ſi ponderis. PHILO. Videntur,
ais: quaſi aliud ſit in ueritate. MECHA. Fateor extempore pond{us}
uariari: licet aliquãdo inper ceptibiliter. Nam indubie aliud est pond{us}
aquæ uno tempore: aliud alio. Sic & aliud pondus aquæ circa fontem: aliud in diſtantia à fonte. Sed hæ differentiæ uix perceptibiles, pro nullis
habentur. PHILO. Arbitraris fic in omnib{us} eſſe: uti dixiſti in aqua? MECHA. Arbitror certè. nam nequaquàm est eiuſdem ponderis
identit{as} magnitudinis quorumcun diuer ſorum. unde cum aliud ſit
pond{us} ſanguinis & urinæ hominis ſani & infirmi, iuuenis & ſenis,
Alemanni & Afri, nonne maximè conferret Medico habere has omnes
differenti{as} annotat{as}? PHILO. Maxime certe. immo per pondera
conſignata: ſe quis admir abilem conſtitueret. MECHA. Arbitror
enim Medicum ueri{us} iudicium ex pondere urinæ pariter & colore ſi
mul, facere poſſe: quàm ex fallacicolore. PHILO. Certißimè. ME. Sic etiam cum hærbarum radices, ſtipes, folia, fruct{us}, ſemina, & ſuc-
c{us} ſuum habeant pond{us}: ſiomnium bærbarum ponder a conſignata
eſſent cum uarietate locorum, naturam omnium Medicus attingeret
meli{us} in pondere & ſapore, quàm fallaci guſtu. PHILO. Optime di-
cis. MECHA. Sciret deinde ex collatione ponderum, hærbarum, ad
pond{us} ſanguinis uel urinæ: doſim applicationis ex concordantia & differentia medicaminis attingere, & prognoſtica admir anda facere. & ſic ſtaticis experimentis ad omne ſcibile: præciſioriconiunctur a ac
cederet. PHILO. Mirandum multum: quòd in ponderum ſignatura,
hacten{us} de ſides fuerũt tot laborio ſiinueſtigatores. MECHA. Non-
ne put{as} ſi aquã ex ſtricto for amine clepſy dræ fluere in peluim permit-
teres, quouſq; ſani adole ſcentis pulſum centies ſentires, & ſimiliter
ageres in adoleſcente infirmo: inter aqu{as} ill{as}, ponderis cadere diffe-
renti{as}? PHILO. Quis dubitat? ME. Expondere igitur aquarune
ad diuer ſitatem pulſuum in iuuene, ſene, ſano et infirmo perueniretur: & ita ad morbi ueriorem notitiam. cum aliud pond{us} in una infirmita
te: aliud in alia nece ſſario eueniret. Vnde perfecti{us} fieret iudicium ex
experimentali pulſuum tali differentia & pondere urinæ: quàm tactu

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer