Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. X. bus minus corruptam ſelegi, uti ex ea, ſi quis fructus haberi
poteſt, non morentur ſtudioſi carentia ſchematis. ☜

216. DE OPPVGNATORIIS DEFENSORIIS QVE
reb{us}, & primum de arietis inuentione, eiusq́
machina. CAP. XIX.

DE his reb{us} quæ potui dixi, reſtat mihi de oppugnatorijs reb{us},
quemadmodum machinationib{us}, & duces uictores, & ciuitates
defenſæ eſſe poßint. Primum ad oppugnationes aries ſic inuent{us} memo-
ratur eſſe. Carthaginenſes ad Gades oppugnandas caſtra poſuerũt: cum
autem Caſtellum ante cœpiſſent, id demoliri ſunt conati: poſteaquam non
habuerunt ad demolitionem ferr amenta, ſumpſerunt tignum, idq; mani-
b{us} ſuſtinentes, capiteque ei{us} ſummum murum continenter pulſantes,
ſummos lapidum or dines deijciebant, & ita gradatim ex ordine totam
communitionem dtßipauerunt. Poſtea quidam faber Tyri{us}, nomine Pe-
phaſmenos, hac ratione & inuentione induct{us}, malo ſtatuto ex eo, alte-
rum tranſuer ſum uti trutinam ſuſpendit: & reducendo & impellendo
uehementib{us} plagis deiecit Gaditanorũ murum. Cetr {as} autem Calcedo
ni{us} de materia primum baſim ſubiectis rotis fecit, ſupraq́ compegit ar-
rectarijs & iugis uar {as}: & in his ſuſpendit arietem, corijs{qúe} bubulis te-
xit, uti tutiores eſſent qui in ea machinatione ad pulſandũ murum eſſent
s [?] ollocati. Id autẽ, quod tardos conat{us} habuer at, teſtudinem arietariam
appellare cœpit. His tunc primis gradib{us} poſitis ad id gen{us} machinatio
nis, poſtea cum Philipp{us} Amyntæ fili{us} Byzantiũ oppugnaret, Polyd{us}
Theſſal{us} plurib{us} generib{us} & faciliorib{us} explicauit, à quo receperũt
doctrinam Diades & Chere{as}, qui cum Alexandro militauerunt. Itaq; Diades ſcriptis ſuis oſtendit ſe inueniſſe turres ambulatori{as}, qu{as} etiam
diſſolut{as} in exercitu circumferre ſolebat: præterea terebram, & aſcen-
dentem machinam, qua ad murum plano pede tranſit{us} eſſe poſſet, & etiam coruum demolitorem, quem nonnulli gruem appellant. Non min{us}
utebatur ariete ſubrotato cui{us} rationes ſcript{as} reliquit. Turrem autem
minimam ait oportere fieri ne min{us} altam cubitorum. lx. latitudinem
xvij. Contracturam autem ſummam imæ partis quintam. Arrectaria
in turris imo dodrantalia, in ſummo ſemipedalia. Fieri autem ait oporte-
re eam turrem tabulatorũ decem, ſingulis partib{us} in ea feneſtratis. Ma-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer