Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. X. colla: quæ autem longiora habent ab eodem centro ſpatia, leuant oneri-
bus extrahentes & ferentes. Cum hæc ita ad centrum porrectionibus & circinationibus receperint motus, tum uero etiam ploſtra, rhedæ, tympa-
na, rotæ, cochleæ, ſcorpiones, baliſtæ, prela, cæter æ{qúe} machinæ ijſdem ra
tionibus per porrectum centrum & rotationem circini uerſatæ, faciunt
ad propoſitum effectus.

202. DE ORGANORVM AD AQVAM HAV-
riendam generibus, & primum de tympano.
CAPVT IX.

NVNC de organis, quæ ad hauriendum aquam inuenta ſunt, quem
admodum uarijs generibus comparentur, exponam: et primum
dicam de tympano. Id autem non alte tollit aquam, ſed exhaurit expedi-
tißime multitudinem magnam. Fit axis ad tornum aut circinum fabrica-
tus capitibus lamina ferratis, habens in medio circa ſe tympanum ex tabu
lis inter ſe coagmentis, collocatur{qúe} in ſtipitibus habentibus in ſe ſub ca-
pite axis ferreas laminas. In eius tympani cauo interponuntur octo tabu
læ tranſuerſæ, tangentes axem & extremam tympanicir cuitionem, quæ
diuidunt æ qualia in tympano ſpatia. Circa frontem eius figuntur tabulæ,
relictis ſemipedalibus aperturis ad aquam intra concipiendam. Item ſe-
cundum axem columbaria fiunt, excauata in ſingulis ſpatijs ex una parte. Id autem cum est nauali ratione picatum, hominibus calcantibus uerſa-
tur, & hauriendo aquam per apertur as, quæ ſunt in frontibus tympani,
reddit eam per columbaria ſecundum axem. Ita ſuppoſito labro ligneo,
habente unà ſecum coniunctum canalem, & hortis adirrigandum, & ſa
linis ad temperandum præbetur aquæ multitudo.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer