Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

197. ALIVD MACHINAE TRACTORIAE
genus. CAP. V.

EST autem aliud genus machinæ ſatis artificioſum, & ad uſum cele
ritatis expeditum: ſed in eo dare oper am non poſſunt niſiperiti. Eſt
enim tignum, quod erigitur & diſtinetur retinaculis quadrifariã, ſub re-
tinaculis chelonia duo figũtur, trochlea funibus ſupra chelonia religatur: ſub trochlea regula longa circiter pedes duos, lata digitos ſex, craſſa qua
tuor ſupponitur. Trochleæ ternos ordines orbiculorum in latitudinẽ@ha-
bentes collocantur, itatres ductarij funes in ſummo machinæ religãtur. Deinde referuntur ad imã trochleã, & traijciũtur ex interiore parte per
eius orbiculos ſummos. Deinde referuntur ad ſuperiorem trochleam, & traijciuntur à dexteriore parte in interiorẽ, per orbiculos imos. Cum de-
ſcenderint ad imũ ex interiore parte, et per ſecundos orbiculos traducũ-
tur in exteriorẽ, & referuntur ad ſummũ ad orbiculos ſecundos traie-
ctiredeunt ad imũ, ex imo referũtur ad caput, & traiecti per ſummos, re
deunt ad machinãimam. In radice autẽ machinæ collocatur tertia troch-
lea. Eam autẽ Græci ἐϖάγοντα, noſtri artemonã appellant. Ea trochlea
religatur ad machinæ radicem hebens orbiculos tres, per quos traiecti fu
nes traduntur hominibus ad ducendum. Ita tres ordines hominum ducen
tes, ſine ergata, celeriter onus ad ſummũ perducũt. Hoc genus machinæ
polyſp [?] aſton appellatur, quod multis orbiculorum circuitionibus, & faci
litatem ſummam præſtat, & celeritatem. Vna autem ſtatutio tigni hanc
habet utilitatem, quòd (ante) quantum uelit ad dextra ac ſiniſtra, adlate-
ra declinando onus deponere poteſt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer