Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. X. neligata. Circum autem orbiculum ab ſummo traiectus funis deſcendat,
& rede at ad ſuculam, quæ est in ima machina, ibi{qúe} religetur. Vectibus
autem coacta ſucula uer ſabitur, eteriget per ſe machinam ſine periculo: ita circa diſpoſitis funibus, & retinaculis in palis hærentibus, ampliore
modo machina collocabitur. Trochleæ & ductarij funes, uti ſupra ſcri-
ptum est, expediuntur.

195. SIMILIS SVPERIORI MACHINA, CVI CO.
loßicoter atutius committi poſſunt, immutata dumtaxat ſu-
culain tympanum. CAP. IIII.

SIN autem coloßicotera amplitudinibus & ponderibus oner a in ope
ribus fuerint, non erit ſuculæ committendum, ſed quemadmodum ſu-
cula chelonijs retinetur, ita axis includatur habens in medio tympanum
amplum, quod nonnulli rotam appellant, Græci autem ᾀμΦίρενσιν,
alij ϖερίτ ροχον uocant. In his autem machinis trochleæ non eodem, ſed
alio modo comparantur. Habent enim & in imo & in ſummo duplices
ordines orbiculorum: ita funis ductarius traijcitur in inferior is trochleæ
for amen, uti æqualia duo capita ſint funis cum erit extenſus, ibi{qúe} ſecun-
dum inferiorem trochleam reſticula circundata & connexa, utræ{qúe} par
tes funis continentur, ut ne in dextram, ne in ſiniſtram partem poßint
prodire. Deinde capita funis referuntur in ſumma trochlea ab exteriore
parte, & deijciuntur circa orbiculos imos, & redeunt ad imum, conijci-
untur{qúe} infimæ trochleæ ad orbiculos ex interiore parte, & referuntur
dextra ac ſiniſtra ad caput ſummæ trochleæ, circa orbiculos ſummos-
Traiecti autë ab exteriori parte referũtur dextra ac ſiniſtra tympanum
in axe, ibi{qúe} ut hæreant colligantur. Tum autem circa tympanum inuolu
tus alter funis refertur ad ergatã, & is cir cumactus tympanum & axem
inuoluendo, funes qui in axe religati ſunt pariter ſe extendunt, & ita leni
ter leuant onera ſine periculo. Quod ſi maius tympanum collocatum,
aut in medio, ut in una parte extrema, habuerit ſine ergata calcantes ho-
mines, expeditiores habere poterit operis effectus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer