Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. IX. Solæquinoctiali tẽpore Ariete Libra{qúe} uerſando, quas ex gnomone par
tes habet nouẽ, eas umbræ facit octo in declinatione cœli quæ est Romæ. Item{qúe} Athenis quãmagnæ ſunt gnomonis partes quatuor, umbræ ſunt
tres. Ad ſeptem Rhodo quing; . At Tarentinouem adundecim. Alexan-
driætres ad quin. Cæteris{qúe} omnibus locis aliæ alio modo umbræ gno-
monum æ quinoctiales ab natura rerum inueniuntur diſparatæ.

Ita in quibuſcun locis horologia erunt deſcribenda, eo loci ſumen
da est æquinoctialis umbra: et ſierunt (quemadmodum Romæ) gnomo-
nis partes nouẽ, umbræ octonæ. Deſcribatur linea in planitia, & ex me-
dia πρὸς ὀρθ@@ erigatur, uti ſit ad normam quæ dicitur gnomon, & à
linea, quæ erit planities, in finem gnomonis circino nouem ſpatia dimetià-
tur, & quo loco nonæ partis ſignum fuerit, centrum cõſtituatur, ubierit
litera A, & diducto circino ab eo centro ad lineam planitiæ, ubi erit lite
ra B, circinatio circuli deſcribatur, quæ dicitur, meridiana. Deinde ex
nouem partibus, quæ ſunt à planitia ad gnomonis centrum, octo ſuman-
tur, & ſignentur in linea, quæ est in planitia, ubierit litera C. Hæc autẽ
erit gnomonis æquinoctialis umbra: & ab eo ſigno & litera C, per cen-
trum ubi est litera A, linea perducatur, ubierit Solis æquinoctialis radi-
us. Tunc ab centro diducto circino ad lineam planitiæ æquilatatio ſigne-
tur, ubierit litera E ſiniſteriore parte, & I dexteriore in extremis line-
is circinationis, & per centrum perducẽda linea, ut æque duo hemicyclia
ſint diuiſa. Hæc autem linea à mathematicis dicitur Orizon. Deinde cir
cinationis totius ſumenda pars est quintadecima, & circini centrum col-
locandum in linea circinationis, quo lociſecat eam lineam æquinoctialis
radius, ubierit litera F, & ſignandum dextra ac ſiniſtraubiſunt literæ
G H. Dcinde ab his & per centrum, lineæ, uſ ad lineam planitiæ perdu
cendæ ſunt, ubi erunt literæ T R, itaerit Solis radius, unus hybernus, al-
ter æſtiuus. Contra autem E, litera I erit, ubi ſecat circinationem linea
quæ est traiect a per centrum, & contra G & H, literæ erunt K & L,
& contra C & F & A, erit litera N. Tunc perducendæ ſunt diame-
triab G ad L, & ab H ad K. Quod erit inferior, partis erit æſtiuæ,
ſuperior hybernæ. Quæ diametri ſunt æque mediæ diuidendæ, ubierunt
literæ M & O, ibi{qúe} centra ſignanda, & per ea ſigna & centrum A,
linea ad extremas lineas circinationis est perducenda, ubierunt literæ P

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer