Volltext: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

Cum id expertus eſſet, tum auream maſſam ſimiliter pleno uaſe demi ſit,
& ea exempta, eadem ratione menſura addita inuenit ex aqua non tan-
tum defluxiſſe, ſedtantum minus, quantum minus magno corpore eodem
pondere auri maſſa eſſet quàm argẽti. Poſtea uero repleto uaſe in eadem
aqua ipſa corona demiſſa, inuenit plus aquæ defluxiſſe in coronam, quàm
in auream eodem pondere maſſam, & ita ex eo quod plus defluxera@
aquæ in corona, quàm in maſſa ratiocinatus, deprehendit argenti in au-
ro mixtionem, & manifeſtum furtum redemptoris.

Transferatur mens ad Architæ Tarentini & Eratoſthenis Cyrenei
cogitata. Hienim multa & grata à Mathematicis rebus hominibus inue
nerunt. Ita cum in cæteris inuentionibus fuerint grati, in eius rei concer
tationibus maxime ſunt ſuſpecti. Alius enim alia ratione explicare cur a-
uit, quod Delo imperauer at reſponſis Apollo, uti aræ eius quantum habe
ret pedum quadratorũ, id duplicaretur, & ita fore, ut hi qui eſſent in ea
inſula, tunc religione liberarentur. Ita Architas Cylindrorum deſcri-
ptionibus, Eratoſthenes organica meſolabiratione idem explicauerũt.

Cum hæc ſint tam magnis doctrinarum iucunditatibus animaduerſa,
& cogamur natur aliter, inuentionibus ſingularum rerum conſiderantes
effectus, moueri: multas res attendens, admiror etiã Democriti de rerũ
natur a uolumina, & eius cõmentariũ, quod inſcribitur χΕιροτόνηκτον,
in quo etiam utebatur annulo, ſignãs cera ex milto, quæ eſſet exopertus.

Ergo eorum uirorum cogitata non ſolum ad mores corrigendos, ſed
etiam ad omnium utilitatem perpetuo ſunt præparata. Athletarum au-
tem nobilitates breui ſpatio cum ſuis corporibus ſeneſcũt. Ita ne cum
maaxime ſunt florẽtes, ne poſteritate, ne inſtitutis hiquemadmodum
ſapientum cogitata hominum uitæ prodeſſe poſſunt. Cum uero ne mo
ribus, ne inſtitutis ſcriptorum præſtantibus tribuantur honores, ipſæ
autem per ſe mentes aëris altiora proſpicientes, memoriarum gradibus
ad cœlum elatæ, æuo immortalinon modo ſententias, ſed etiam figur as eo
rum poſteris cogunt eſſe notas. Ita qui liter arum iucundit atibus inſtru-
ctas habent mentes, non poſſunt nõ in ſuis pectoribus dedicatum habere,
ſicuti deorum, ſic & Ennij poetæ ſimulacrum. Accij autẽ carminibus
qui ſtudio ſe delectantur, nõ modo uerborum uirtutes, ſed etiam figur am
@ius uidentur ſecum habere præſentem. Item plures poſt noſtr am memo

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer