Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

180. DE ARCHITECTVRA.
LIBER NONVS.

NOBILIBVS ATHLETIS, QVIO-
lympia, Pitbia, iſtmia, Nemea, uiciſſent, Græcorũ ma-
iores ita magnos honores conſtituerunt, uti non modo
in conuentu ſtantes cum palma & corona ferant lau-
des, ſed etiam cum reuertantur in ſuas ciuitates cum ui
ctoria, triumphantes quadrigis in mœnia et in patrias inuehantur, ère{qúe}
publica perpetua uita conſtitutis uectigalibus fruantur. Cumergo id a-
nimaduertam, admiror, quid ita nõ ſcriptoribus ijdem honores, etiam{qúe}
maiores ſint tributi, qui infinitas utilitates æuo perpetuo omnibus genti-
bus præſtant. Id enim magis er at inſtitui dignum, quòd Athletæ ſua cor-
pora exercitationibus efficiunt fortiora, ſcriptores non ſolum ſuos ſenſu@
perficiunt, ſed etiam omnium libris ad diſcendum, & animos exacuen-
dos præpar antes præcepta. Quid enim Milo Crotoniates, quòd fuit inui-
ctus, prodest hominibus? aut cæteri quieo genere fuerunt uictores, niſi
quòd dum uixerunt ipſi, inter ſuos ciues habuerunt nobilitatem? Pytha-
goræ uero præcepta, Democriti, Platonis, Ariſtotelis, cæterorum{qúe} ſapi
entum quotidiana perpetuis induſtrijs culta, non ſolum ſuis ciuibus, ſed
etiam omnibus gentibus recentes, & floridos edunt fructus: è quibus qui
àteneris ætatibus doctrinar um abundantia ſatiantur, optimos habent ſa
pientiæ ſenſus: inſtituunt{qúe} ciuitatibus humanit atis mores, æqua iura, le-
ges: quibus abſentibus, nulla potest eſſe ciuitœ [?] s incolumis. Cum ergo tan-
ta munera ab ſcriptorum prudentia, priuatim publicé{qúe} fuerint homini-
bus præparata, non ſolum arbitror palmas & coronas his tribui opor-
tere, ſed etiam decerni triumphos, & inter deorum ſedes eos dedicandos
iudicari. Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad uitã explicandam,
èpluribus ſingula paucorum, utiexempla ponam, quæ recognoſcentes ne
ceſſario his tribui honores oportere homines confitebuntur: & primum
Platonis è multis ratiocinationibus utilißimis unam, quemadmodum ab
eo explicata ſit, ponam.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer