Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

Sin dutem fiſtulis plumbeis ducetur, primum caſtcllum ad caput f [?] trud
tur, deinde ad copiam aquæ laminæ fiſtularum conſtituantur, eæ{qúe} fiſtulæ
ab eo caſtello collocentur ad caſtellum, quod erit in mœnibus. Fiſtulæ ne
minus longe pedum denum fundantur, quæ ſi centenar iæ erunt, pondus
habeant in ſingulos pondo. Mcc. ſioctogenariæ, pondo. Dcccclx. ſi quin
quagenariæ, pondo. Dc. quadragcnariæ, pondo. cccclxxx. tricenariæ,
pondo. ccclx. uicenariæ, pondo. ccxl. Quinum denum, pondo, clxxx. de
num, pondo. cxx. octogenum, pondo. xcvi. quinariæ, põdo. lx. Ex lati-
tudine autem laminarum quot digitos habuerint, autequàm in rotundatio
nem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt fiſtulæ. Nan quæ
lamina fuerit digitorũ quinquaginta, cum fiſtula perficietur ex ea lamina,
uocabitur quinquagenaria, ſimiliter{qúe} reliquæ. Ea autẽ ductio, quæ per ſi
ſtulas plumbeas est futura, hanchabebit expeditionem: quod ſi caput ba-
beat libramenta ad mœnia, montes{qúe} medij non fuerint altiores, ut poßint
interpellare, ſic neceſſe est eorum interualla ſubſtruere ad libramenta,
quemadmodum in riuis & canalibus dictum est. Sin autem nõ longa erit
circuitio, circumductionibus. Sin autem ualles erunt perpetuæ, in declina
to loco curſus dirigentur, cum uenerit ad imum, nõ alte ſubſtruitur, ut ſit
libramentum quàmlongißimum. (Hoc autemerit uenter, quod Græci ap
pellant κοιλίαν) deinde cum uenerit ad aduer ſum cliuum, quia ex longo
ſpatio uentris leniter tumeſcit, tunc exprimatur in altitudinem ſummi cli
ui: quòd ſinon uenter in uallibus factus fuerit, nec ſubſtructum ad libram
factum, ſed geniculus erit, erumpet & diſſoluet fiſtularum commiſſuras. Etiam inuentre colluuiaria ſunt facienda, per quæ uis ſpiritus relaxetur.

Ita per fiſtulas plumbeas aquam qui ducent, his rationibus bellißime
poterunt efficere & decurſus, et circunductiones, & uentres, et expreſ-
ſus. Item bac ratione cum habebunt à capitibus ad mœnia faſtigij libra-
menta, inter actus ducentos non est inutile caſtella collocari, ut ſi quando
uitium aliquis locus fecerit, nõtotum omne{qúe} opus contundatur, & in qui
bus locis ſit factum facilius inueniatur, ſedea caſtella neq; decurſu, neq; in uentris planitie, ne in expreßionibus, ne{qúe} omnino in uallibus, ſed in
perpetua fiant æqualitate. Sin autem minore ſumptu uoluerimus aquam
ducere, ſic erit faciundum. Tubuli craſſo corio ne minus digitorum duo-
rum fiant exteſta, ſed ita, ut hitubuli ex una parte ſint lingulati, ut alius in

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer