Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

169. DE PVRPVREIS COLORIBVS.
CAP. XIIII.

FIVNT etiam purpureicolores infecta creta rubiæ radice, et hyſgi
no: non minus & ex floribus alij colores. Ita tectores cum uolunt
ſile Atticum imitari, uiolam aridam conijcientes in uas cum aqua confer-
ueſcere faciunt ad ignem: deinde cum est temper atum conijciunt in linte-
um, & inde manibus exprimentes, recipiunt in mortarium aquam ex uio-
lis coloratam, & ex ea eretriam infundentes & eam terentes, efficiunt ſi
lis Attici colorem. Eadem ratione uacinium temper antes, & lac miſcen-
tes, purpuram faciunt elegantem. Item qui non poſſunt chryſocolla pro-
pter caritatem uti, herba, quæ luteum appellatur, ceruleum inficiunt, & utuntur uiridißimo colore. Hæc autem infectiua appellantur. Item pro-
pter inopiam coloris indici, cretam ſelinuſiam, aut anulariam, quod Græ
ci ***αλον appellant inficientes, imitationem faciunt indici coloris. Qui-
bus rationibus & rebus ad diſpoſitionem firmitatis, quibus{qúe} decor as o-
porteat fieri pictur as: item quas habeant omnes colores in ſe poteſtates,
ut mihi ſuccurrere potuit, in hoc libro perſcripſi. Itaque omnes ædifica-
tionum perfectiones, quam habere debeant oportunitatem, ratioci
nationibus ſeptem uoluminibus ſunt finitæ. In ſequenti au-
tem de aqua, ſi quibus locis non fuerit, quemadmo-
dum inueniatur, & qua ratione ducatur,
quibus{qúe} rebus, ſierit ſalubris & idonea probetur,
explicabo.

0238-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer