Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

M. VITRVVII Id autem multis rebus est ad uſum expeditum. Ne enim argentum, ne
æs ſine eo poteſt recte inaurari. Cun in ueſte intextum est aurum, ea
ueſtis contrita propter uetuſtatem uſum non habe at honeſtum, panni in ſi
ctilibus uaſis impoſiti ſupra ignem comburuntur. Is cinis conijcitur in
aquam, & additur ei argentum uiuum, id autem omnes micas auri corri-
pit in ſe, & cogit ſecum coire, aqua deſuſa cum id in pannum infunditur,
& ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquo-
rem extralabitur, aurum compreßione coactum intra, purum inuenitur.

163. DE MINII TEMPERATVRA.
CAP. IX.

REVERTAR nunc ad minij temperaturam. Ipſæ enim glebæ
cum ſunt aridæ, pilis ſerreis contunduntur & molantur, & lotio
nibus & cocturis crebris efficitur, ut adueniant colores. Cum ergo
hæcemiſſa erunt, tunc minium propter argenti uiui relictionem, quas in
ſenaturales habuer at uirtutes relinquit, & efficitur tenera natur a & ui
ribus imbecilla. Ita cum est in expolitionibus conclauium tect orijs indu
ctum, permanet ſine uitijs ſuo colore. Apertis uero id est periſtylijs, aut
exedris, aut cæteris eiusmodilocis, quo ſo! & luna poßit ſplendores & radios immittere, cum ab ijs locus langitur, uitiatur, & amißa uirtute co
loris, denigratur. Ita cum et alij multi, tum etiam Faberius ſcriba, cum
in Auentino uoluiſſet habere domum eleganter expolitam, periſtylis pa-
rietes omnes induxit minio, qui poſt dies triginta facti ſunt inuenuſto ua-
rio{qúe} colore. Ita primo locauit inducendos alios colores · At ſi quis ſub-
tilior fuerit, et uoluerit expolitionem miniaceam ſuum colorem retinere,
cum paries expolitus & aridus fuerit, tunc ceram punicam igni liqueſa-
ctam paulo oleo temperatãſeta inducat. Deinde poſtea carbonibus in ſer
reo uaſe compoſitis, eam ceram apprime cum pariete calefaciundo ſuda
re cogat, fiat{qúe} ut per æquetur. Poſtea cum candela linteis{qúe} puris ſubi-
gat, uti ſigna marmorea nuda curantur. Hæc autem ηα***σις græce dici-
tur. Ita obſtans cæræ punicæ lorica nõ patitur, nec lunæ ſplendorem, nec
ſolis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. Quæ autem
in Epheſiorum metallis fuerũt officinæ, nunc traiectæ ſunt ideo Romara,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer