Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

CAETERIS conclauibus, id est uernis, autumnalibus, æſtiuis ett-
am atrijs et periſtylijs, conſtitutæ ſunt ab antiquis ex certis rebus
certæ rationes picturarum. Nan pictura imago fit eius quod eſt, ſeu po
teſt eſſe, uti hominis, ædificij, nauis, reliquarum{qúe} rerum, è quarum for-
mis certis{qúe} corporum finibus figurataſimilitudine ſumuntur exempla. Ex eo antiqui, qui initia expolitionibus inſtituerunt, imitati ſunt primum
cruſtarum marmorearum uarietates & collocationes, deinde corona-
rum, & ſilaceorum, miniaceorum{qúe} cuneorum inter ſe uari{as} diſtribu-
tiones. Poſteaingreßi ſunt, ut etiam ædificiorum figur {as}, columnarum{qúe}
& faſtigiorum eminentes proiectur {as} imitarentur: patentibus autem lo-
cis, utiexedris, propter amplitudinem parietum, ſcenarum frontes Tra-
gico more, aut Comico, ſeu Satyrico deſignarent. Ambulationibus uero
propter ſpatia longitudinis, uarietatibus topiorum ornarent ab certis lo-
corum proprietatibus imagines exprimentes. Pinguntur enim portus,
promontoria, litora, flumina, fontes, eurypi, fana, luci, montes, pecora, pa
ſtores, nonnullis locis item ſignorũ megalographiam habentem, deorum
ſimulacra, ſeu fabularum diſpoſit{as} explicationes, nõ minus Troian{as} pu
gn{as}, ſeu Vlyßis err ationes per topia, cætera{qúe} quæ ſunt eorum ſimilibus
rationibus ab rerum natura procreata. Sed hæc quæ à ueteribus ex ueris
rebus exempla ſumebantur, nunc iniquis moribus improbãtur. Nam pin
guntur tectorijs monſtra potius, quàm ex rebus finitis imagines certæ. Pro columnis enim ſtatuuntur calami, pro faſtigijs arpaginetuli ſtriati
cum criſpis folijs & uolutis. Item candelabra ædicularum ſuſtinentia fi-
gur {as}, ſupr a faſtigia earum ſurgentes ex radicibus cum uolutis coliculite
neri plures, habentes in ſe ſine ratione ſedentia ſigilla, non minus etiam ex
coliculis flores dimidiata habentes ex ſe exeũtia ſigilla, alia humanis, alia
beſtiarum capitibus ſimilia. Hæc autem nec ſunt, nec fieripoſſunt, nec fue
runt. Ergo ita noui mores coegerunt, uti inertia mali iudices conniueant
artium uirtutes. Quemadmodum enim poteſt calamus uere ſuſtinere te-
ctum, aut candelabrum ædicul{as}, & ornamẽta faſtigij, ſeu coliculus tam
tenuis & mollis, ſuſtinere ſedens ſigillum, aut de radicibus, & coliculis
ex parte flores dimidiata{qúe} ſigilla procreari? At hæc falſa uidentes homi
nes non reprehendunt, ſed delectantur: ne animaduertunt, ſi quid eo-
rum fieri poteſt nec ne. Iudicijs autem in firmis obſcuratæ mentes, non ua

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer