Si autem locus non patietur ſtructuram fieri, canales fiant, & nares
exeant ad locum patentem. Deinde tegulæ bipedales ex una parte ſupra
marginem canalis imponantur, ex alter a parte beſſalibus laterculis pilæ
ſubſtruantur. In quibus duarum tegularum anguli ſedere poßint, & ita à
pariete eæ diſtent, ut ne plus pateant palmum: deinde inſuper erectæ ha-
matæ tegulæ ab imo ad ſummum parietem figantur, quarum interiores
partes curioſius picentur, ut ab ſe reſpuant liquorem. Item in imo & in
ſummo ſupra camer am habeant ſpir amenta.
Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, utitrulliſſationem teſta
ceam non reſpuant. Nam propter ieiunitatem, quæ est à fornacibus ex-
cocta, trulliſſationem, non poſſunt recipere, nec ſuſtinere, niſi calx ſubie-
cta utr{as}{qúe} res inter ſe conglutinet, & cogat coire. Trulliſſatione inductæ
pro arenato teſta dirigatur, & cætera omnia (uti ſupra ſcripta ſunt in
tectoriorũ rationibus) perficiantur. Ipſi autem politionis eorum orna-
tus propri{as} debent habere decoris rationes, uti & ex locis apt{as}, & ex
generum diſcriminibus non alien{as} habeãt dìgnitates. Triclinijs hyber-
nis non est utilis hæc compoſitio, nec megalographia, nec camer arum co
ronario opere ſubtilis ornatus: quòd ea & ab ignis fumo, & ab luminum
crebris fuligimbus corrũpuntur. In his uero ſupra podia, abaci ex atra-
mento ſunt ſubigendi, & poliendi cuneis ſilaceis, ſeu minaceis inter-
poſitis. Cum explicatæ fuerint cameræ puræ, & politæ, etiam paui-
mentorum non erit diſplicens (ſiquis animaduertere uoluerit) Græco-
rum hybernaculorum uſus, qui minime ſumptuoſus est, ſed utilis appara
tus. Foditur cnim intra libramentum triclinij altitudo circiter pedum bi-
num, & ſolo fiſtucato inducitur, aut rudus, aut teſtaceum pauimentum,
ita faſtigatum, ut in canali habeat nares. Deinde congeſtis, & ſpiſſe calca
tis carbonibus inducitur ex ſabulone, & calce, & fauilla mixta materi-
es, craßitudine ſemipedali ad regulam & libellam, & ſummo libramen-
to cote deſpumato redditur ſpecies nigri pauimenti. Ita conuiuijs eorum,
& quod poculis & ſputiſmatis offunditur, ſimul at cadit, ſicceßit: qui-
que uerſantur ibiminiſtrantes, & ſi nudis pedibus fuerint, non recipiunt
frigus ab eiuſmodi genere pauimenti.
159.
DE RATIONE PINGENDI IN AEDI-
ficijs. CAP. V.