Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. VI. ter ſe ſpatio amplo diſtantes, in quib{us} trabes inuehuntur, & quantum in
ter ant{as} diſtat, εx eo tertia dempta ſpacium datur introrſ{us}. Hic loc{us}
apud nõnullos προςὰς, apud alios ϖαραςὰς nominatur. In his locis in-
trorſ{us} conſtituuntur œci magni, in quib{us} matres familiar um cum lanifi-
cijs habent ſeßiones. In proſtadis autem dextra ac ſiniſtra cubicula ſunt
collocata, quorum unum thalam{us}, alterũ amphithalam{us} dicitur. Circum
autem in porticib{us} triclinia quotidiana, cubicula etiam & cellæ familia-
ricæ conſtituuntur. Hæc pars ædificij, gynæconitis appellatur. Coniun-
guntur autem his dom{us} ampliores habentes latiora periſtylia, in quib{us}
pares ſunt quatuor portic{us} altitudinib{us}, aut una quæ ad meridiem ſpe-
ctat excelſiorib{us} columnis conſtituitur. Id autem periſtylium, quòd unã
altiorem habet porticum, Rhodiacum appellatur. Habent autem eæ do-
m{us} ueſtibula egregia, & ianu{as} propri{as} cum dignitate, portic{us}{qúe} peri
ſt yliorum, albarijs & tectorijs, & ex inteſtino opere lacunarijs orna-
t{as}, & in porticib{us}, quæ ad ſeptentrionẽ ſpectant triclinia Cyzicena, & pinacothec{as}, ad orientem autem bibliothec{as}, exedr{as} ad occidentem,
ad meridiem uero ſpectantes œcos quadratos, tam ampla magnitudine,
uti faciliter in eis, triclinijs quatuor ſtratis, miniſtr ationum, ludorum{qúe}
operis, loc{us} poßit eſſe ſpacioſ{us}. In his œc is fiunt uirilia conuiuia. Non
enim fuer at inſtitutũ, matres ſamiliarum eorum morib{us} accumbere. Hæc
autem periſtylia dom{us}, andronitides dicuntur, quòd in his uiri ſine inter
pellationib{us} mulierum uerſantur. Præterea dextra ac ſiniſtr a domun-
culæ conſtituuntur habentes propri{as} ianu{as}, triclinia & cubicula com-
moda, uti hoſpites aduenientes non in periſtylia, ſed in ea hoſpitalia reci-
piantur. Nam cum fuerunt Græci delicatiores, & ab fortuna opulentio-
res, hoſpitib{us} aduenientib{us} inſtruebant triclinia, cubicula, cum penu cel
l{as}. Primo{qúe} die ad cœnã inuitabant, poſtremo mittebant pullos, oua, ole-
ra, poma, reliqu{as}{qúe} res agreſtes. Ideo pictores ea quæ mittebantur ho-
ſpitib{us} picturis imitantes xenia appellauerunt. Ita patresfamiliarum in
hoſpitio non uidebantur eſſe peregre, habẽtes ſecretã in his hoſpitalib{us}
libertatem. Inter hæc autem periſtylia & hoſpitalia itinera ſunt, quæ me
ſaulæ dicuntur, quòd inter du{as} aul{as} media ſunt interpoſita. Noſtri au-
tem e{as} andr on{as}.

152.1.

Xenia
unde.

Sed hoc ualde est mir andum, nec enim græce nec latine poteſt id con-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer