Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. VI. tangunt ſummam planitiem liquoris, apparent (uti ſunt) directi. Cum ue
ro ſub aqua ſunt demißi, per natur æ perlucidãr aritatem, remittunt end-
tantes ab ſuis corporibus fluentes imagines ad ſummam aquæ planitiem,
at ibi commotæ efficere uidentur infractum remorum oculis aſpectum. Hoc autem, ſiue ſimulacrorum impulſu, ſcur adiorum ex oculis effuſioni
bus (uti phyſicis placet) uideamus, utra ratione uidetur ita eſſe, uti fal-
ſa iudicia oculorum habeat aſpectus. Cum ergo quæ ſunt uera falſa uide-
antur, et nonnulla aliter quàm ſunt oculis probentur, non puto oportere
eſſe dubium, quin ad locorum naturas aut neceßitates, detractiones, aus
adiectiones fieri debeant: ſed ita ut nihil in his operibus deſideretur. Hæc
autem etiam ingeniorũ acuminibus, non ſolum doctrinis efficiuntur. Igi-
tur ſtatuenda est primum ratio ſymmetriarum, à qua ſumatur ſine du-
bitatione commutatio. Deinde explicetur operis futuri & locorum imum
ſpatium, longitudinis & latitudinis, cuius cum ſemel fuerit conſtituta ma
gnitudo, ſequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti nonſit
conſiderantibus aſpectus eurythmiæ dubius, de qua quibus rationibus
efficiatur, est mihi pronunciandum. Primum{qúe} de cauis æ dium uti fieridc
beant, dicam.

142. DE CAVIS AEDIVM. CAP. III.

CAVA ædium quin generibus ſunt diſtincta, quorum ita figur æ
nominãtur. Tuſcanicum, Corinthium, Tetraſtylon, Diſpluuiatum,
Teſtudinatum. Tuſcanica ſunt, in quibus trabes in atrij latitudine traie-
ct æ habeant interpenſiua & colliquias, ab angulis parietum ad angulos
tignorum intercurrentes: item aſſeribus ſtillicidiorum in medium com-
pluuium deiectus.

143. CAVAEDII TVSCANICI FIGVRA.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer