DE ARCHITEC. LIB. VI.
eos, qui liter aturæ fiducia confirmati per ſe ædificantes, ita iudicant, ſi im
peritis ſit committendum, ipſos potius digniores eſſe ad ſuam uolunta-
tem, quàm ad alienam pecuniæ conſumere ſummam. Ita nemo artem ul
lam aliam conatur domi facere, uti ſutrinam, uel fullonicam, aut ex cæte-
ris, quæ ſunt faciliores, niſi architectur am, ideo quod qui profitentur non
arte uera, ſed falſo nominãtur architecti. Quasob res corpus architectu
ræ, rationes{qúe} eius putaui diligentißime conſcribendas, opinans id munus
omnibus gentibus non ingratum ſuturum. Igitur quoniam in quinto de
oportunitate communium operum per ſcripſi, in hoc uolumine priuato-
rum ædiſiciorũ ratiocinationes, & commenſus ſymmetriarũ explicabo.
139.1.
Diuitiæ ue
ræ nihil de
ſiderare.
140.
DE DIVERSIS REGIONVM QVALITA-
tibus, & uarijs cœli aſpectibus, ſecundum quos ſunt
ædiſicia diſponenda. CAPVT I.
HAEC autem ita erunt recte diſpoſita, ſi primo animaduerſum ſ
[?]
u@
rit, quibus regionibus, aut quibus inclinationibus mundi conſtitu-
antur. Nam{qúe} aliter Aegypto, aliter Hiſpania, non eodem modo Ponto,
dißimiliter Romæ, item cæteris terrarum & regionum proprietatibus
oportere uidentur conſtitui genera ædificiorum: quòd alia parte ſolis
curſu premitur tellus, alia longe ab eo diſtat, alia per medium temper a-
tur. Igitur uti conſtitutio mundi ad terr æ ſpatium inclinatione ſigniſeri
circuli, & ſolis curſu, diſparibus qualitatibus natur aliter est collocata,
ad eundem modum etiam ad regionum rationes cœli{qúe} uarietates, uiden-
tur ædificiorum debere dirigi collocationes. Sub ſeptentrione ædiſiciate-
ſtudinata, & maxime concluſa & non patientia, ſed conuerſa ad calidas
partes oportere fieriuidentur. Contra autem ſub impetu ſolis, meridia-
nisregionibus quòd premuntur à calore patentiora conuerſa{qúe} ad ſeptẽ-
trionem & aquilonẽ ſunt faciunda: ita quòd ultro natura lædit, arte erit
emendandum. Item reliquis regionibus ad eundem modum temperari,
quemadmodum cœlum est ad inclinationem mundi collocatum. Hæc au-
tem ex natur a rerum ſunt animaduertenda & conſider anda. at etiam
ex membris corporibus{qúe} gentium obſeruanda. Nam ſol, quibus locis
mediocriter profundit uapores, in his cõſeruat corpora tẽperata, quæ{qúe}