Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

M. VITRVVII firmißime ſtruatur. Is{qúe} puluinus exæquata ſtruatur planitie minus, qu@
dimidiæ partis: reliquum, quod est proxime litus, proclinatum latus ha-
beat. Deinde adipſam aquam & latera, puluino circiter ſeſquipedales
margines ſtruantur æquilibres ei planitiæ, quæ ſupra ſcripta est. Tunc
proclinatio ea impleatur arena, & exæquatur cum margine in planitia
puluini. Deinde inſuper eam exæquationem pila quàm magna conſti-
tuta fuerit, ibiſtruatur, eáque cum erit extructa, relinquatur ne minus
quàm duos menſes, ut ſicceſcat. Tunc autem ſuccidatur margo, quæ ſuſti-
net arenam. Ita arena fluctibus ſubruta efficiet in mare pilæ præcipita-
tionem.

Hac ratione quotieſcun opus fuerit, in aquam poterit eſſe progreſ-
ſus. In quibus autem locis puluis non naſcitur, his rationibus erit facien-
dum, utiarcæ duplices relatis tabulis & catenis colligatæ ineo loco, qui
finitus erit, conſtituantur, & inter deſtinatas creta meronibus ex ulua pa
luſtrifactis calcetur. Cum ita bene calcatum & quàmdenſißime fuerit,
tunc cocleis, rotis, tympanis collocatis, locus qui in ea ſeptione finitus fue
rit, exinaniatur ſicceturque, & ibiinter ſeptiones fundament a fodian-
tur. Si terrena erunt, uſ ad ſolidum craßiora quàm murus, qui ſupra fu
turus erit, exinaniatur, ſiccetur{qúe}, & tunc ſtructura ex cementis calce et
arena compleatur. Sin autem mollis locus erit, palis uſtilatis alneis, aut
oleagineis, autrobuſteis configatur, & carbonibus compleatur, quemad
modum in theatrorum & murifundationibus est ſcriptum.

Deinde tunc quadrato ſaxo murus ducatur iunct uris quàmlongißi-
mis, uti maxime medij lapides coagmentis contineantur. Tunc qui locus
erit inter murum, ruder atione ſiue ſtructura compleatur. Ita erit uti poſ-
ſit turris inſuper ædificari. His perfectis naualiorum ea erit ratio, ut con
ſtituantur ſpectantia maxime ad ſeptentrionem, nam meridianæ regio-
nes propter æſtus, cariem, tineam, teredines, reliqua{qúe} beſtiarum nocẽti-
um genera procreant, alendo{qúe} conſeruant, ea{qúe} ædificia minime ſunt ma
terianda propter incendia. Demagnitudinibus autem finitio nulla debet
eſſe, ſed faciunda ad maximum nauium modum, uti & ſi maiores naues
ſubductæ fuerint, babeant cum laxamento ibicollocationem. Quæ ne-
ceſſaria ad utilitatem in ciuitatibus publicorum locorum ſuccurrere mihi
potuerunt, quemadmodũ conſtituantur & perficiantur, in hoc uolumine

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer