Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. V. duobus tignis bipedalibus trabes euerganeæ circa ſunt collocatæ, quibus
inſuper tranſtra cum capreolis contra zophoros, & antas, & parietes
pronai collocata, ſuſtinent unum culmẽ perpetuæ baſilicæ, alterum à me
dio ſupra pronaum ædis. Ita faſtigiorum duplex nata diſpoſitio, extrin-
ſecustecti, et interioris altæ teſtudinis, præſtant ſpeciem uenuſtam. Item
ſublata epiſtyliorum ornamenta, & pluteorum columnarum{qúe} ſuperio-
rum diſtributio, operoſam detrahit moleſtiã, ſumptus{qúe} imminuit ex ma-
gna parte ſummam. Ipſæ uero columnæ in altitudine perpetua ſub trabe
teſtudinis perductæ, & magnificentiam impenſæ, & auctoritatem operi
adaugere uidentur.

125. DE AERARIO, CARCERE, ET CVRIA
ordinandis. CAPVT II.

AERARIVM, cdrcer, curia foro ſunt coniungenda, ſed ita uti
magnitudo ſymmetriæ eorum foro reſpondeat, maxime quidem
curia imprimis est facienda ad dignitatem municipij ſiue ciuitatis. Et ſi
quadrata erit, quantum habuerit latitudinis, dimidia addita conſtituatur
altitudo: ſin autem oblonga fuerit, longitudo, & latitudo componatur, et
ſumma compo ſita, eius dimidia pars ſub lacunarijs altitudini detur. Præ
terea præcingendi ſunt parietes medij, coronis ex inteſtino opere, aut al-
bario, ad dimidiam partem altitudinis. Quæ ſi non erunt, uox ibi diſpu-
tantium elata in altitudinem intelle ctui non poterit eſſe audientibus. Cum
autem coronis præcincti parietes erunt, uox ab ijs morata, prius quàm in
aẽre elata dißipetur, auribus erit intellecta.

126. DE THE ATRO. CAP. III.

CVM forum conſtitutum fuerit, tum dcorum immortalium diebus fe
ſtis ludorum ſpectationibus eligendus est locus theatro quàm ſalu-
berrimus, uti in primo libro de ſalubritatibus in mœnium collocationibus
est ſcriptum. Per ludos enim cum coniugibus & liberis perſedentes de-
lectationibus detinentur, & corpora propter uoluptatem immota paten
tes habent uenas, in quas inſidunt aurarum flatus: qui ſi à regionibus pa-
luſtribus, aut alijs regionibus uitioſis aduenient, nocentes ſpiritus cor-
poribus infundent. Ita ſi curioſius eligetur locus theatro, uitabuntur ui

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer