Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

M. VITRVVII altæ ſint, quàm longæ. Item in extremis angulis ſemimethopia ſint im-
preſſa dimidia moduli latitudine. Ita enim erit, ut omnia uitia, et methopa
rum, & intercolumniorũ, & lacunariorũ, quòd æquales diuiſiones fact æ
erunt, emendentur. Triglyphi capitula ſexta parte moduli ſunt faciẽda. Supra triglyphorum capitula corona est collocanda in proiectura dimi-
dia, & ſexta parte, habẽs cymatium Doricum in imo, alterum in ſummo,
item cum cymatijs corona craſſaex dimidia moduli. Diuidendæ autem
ſunt in corona ima ad perpendiculum. Triglyphorum & ad medias me-
thopas uiarum directiones, & guttarum diſtributiones, ita uti guttæ ſex
in longitudinem, tres in latitudinem pate ant, reliqua ſpatia, quod latiores
ſunt methopæ, quàm triglyphi, pur a relinquantur, aut ſulmina ſcalpan-
tur, ad ipſum{qúe} mentum coronæ incidatur linea, quæ ſcotia dicitur. Reli-
qua omnia tympana, ſimæ, coronæ, quemadmodum ſcriptum est in Ioni-
cis, ita perſiciantur. Hæcratio in operibus diaſtylis erit conſtituta.

Siuero ſyſtylon & monotriglyphon opus erit faciendum, frons ædis
ſitetraſtylos erit, diuidatur in partes. xxiij. ſi hexaſtylos erit, diuidatur
in partes. xxxv. ex his pars una erit modulus, ad quem (uti ſupra ſcri-
ptum est) opera diſtribuentur. Ita ſupra ſingula epiſtylia, & methopæ
duæ, & triglyphibini erunt collocandi. In angularibus hoc amplius, dimi
diatum quantum est ſpatium hemitriglyphi.

Accedetid in mediano contra faſtigium trium triglyphorum et trium
methoparum ſpatium, ut latius medium intercolumnium accedentibus ad
ædem habeat laxamentum, & aduerſus ſimulacra deorum aſpectus di-
gnitatem. Inſuper triglyphorum capitula corona est collocanda habens
(uti ſupra ſcriptum est) cymatium Doricum in imo, alterum in ſummo. Item cum cymatijs corona craſſa ex dimidia. Diuidendæ autem ſunt in co
rona ima ad perpendiculum triglyphorum, & ad medias methopas, uia-
rum directiones & guttarum diſtributiones, & reliqua quo, quemad-
modum dictum eſt in diaſtylis.

115. VARIARVM COLVMNARVM DORICA
rum ſtriatarum figuræ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer