Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. II. cluſi, in ipſo foro ſunt trucidati: ita Artemiſia in nauibus Rhodiorum ſu-
is militibus & remigibus impoſitis Rhodum est proſecta. Rhodij autem
cum proſpexiſſent ſuas naues laureatas uenire, opinantes ciues uictores
reuerti, hoſtes receperunt. Tunc Artemiſia Rhodo capta, principibus
occiſis, trophæũ in urbe Rhodo ſuæ uict oriæ conſtituit, æneas{qúe} duas ſta-
tuas ſecit, unam Rhodiorum ciuitatis, alteram ſuæ imaginis, & iſtam figu
rauit Rhodiorum ciuitati ſtig mata imponentem, poſtea autem Rhodij re
ligione impediti (quòd nefas est trophea dedicata remoueri) cir ca eum
locum ædiſicium ſtruxerunt, et id erecta graia ſtatione texerunt, ne quis
poſſet aſpicere, & id ᾄβατου uocitari iuſſerunt, Cum ergo tam magna
potentia reges non contempſerint lateritiorum parietum ſtructuras, qui
bus & uectigalibus & præda ſæpius licitum fuer at non modo cementitio
aut quadrato ſaxo, ſed etiam marmoreo habere, non puto oportere im-
probare, quæ è lateritia ſunt ſtructura facta ædificia, dũmodo recte ſint
perfecta Sed id genus quid ita à populo Romano in urbe fieri non opor-
teat exponam, quæ{qúe} ſunt eius rei cauſæ & rationes non prætermittam. Leges publicæ non patiuntur maiores craßitudines quàm ſeſquipedales
conſtitui loco communi, cæteriautem parietes, ne ſpatia anguſtior a fie-
rent, eadem craßitudine collocantur: lateritij uero (niſi diplinthij aut
triplinthij fuerint) ſeſquipedali craßitudine non poſſunt pluſquàm unam
ſuſtinere contignationem. In ea autem maieſtate urbis & ciuium infinita
frequentia, innumer abiles habitationes opus fuit explicare. Ergo cum re
cipere non poſſet area plana tantam multitudinem ad habitandum in ur-
be, ad auxilium altitudinis ædificiorum res ipſa coëgit deuenire. Ita pi-
lis lapideis, ſtructuris teſtaceis, parietibus cementitijs altitudines extru-
ctæ contignationibus crebris coaxatæ, & cœnaculorum ad ſummas uti-
litates perſiciunt & deſpe ct ationes. Ergo mœnianis et contignationibus
uarijs alto ſpatio multiplicatis, populus Romanus egregias habet ſine im
peditione habitationes. Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in ur
be propter neceßitatem anguſtiarum non patiuntur eſſe lateritios parie-
tes, cum extra urbem opus erit his uti ſine uitijs ad uetuſtatem, ſic erit fa-
ciendum. Summis parietibus ſtructura teſtacea ſub tegula ſubijciatur al-
titudine circiter ſeſquipedali, habeat{qúe} proiectur as cor onarum, ita uitar@
poterunt quæ ſolent in his fieri uitia. Cum enim in te cto tegulæ fuerint

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer