Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

Ita ſi quis uoluerit ex his commentarijs animaduertere & eligere
genus ſtructuræ, perpetuitatis poterit rationem habere. Non enim quæ
ſunt è molli cemento ſubtili facie uenuſtatis, non eæ poſſunt eſſe in uetuſta
te non ruinoſæ. Ita cum arbitria communium parietum ſumunntur, non
æſtimant eos quanti facti fuerint, ſed cum ex tabulis inueniunt eorum loca
tionis precia, præteritorum annorum ſingulorum deducũt octogeſimas,
& ita ex reliqua ſumma, partem reddi iubent pro his parietibus, ſenten
tiam{qúe} pronunciãt eos non poſſe pluſquàm annos octuaginta dur are. De
lateritijs uero dummodo ad per dendiculum ſint ſtantes, nibil deducitur,
ſed quanti fuer int olim facti, tanti eſſe ſemper æſtimantur. Ita nonnullis
ciuitatibus & publica opera & priuatas domos, etiã regias è latere ſtru-
ctas licet uidere. Et primum Athenis murum, qui ſpe ct at ad Hymett um
montem & Pentelenſem. Item parietes in æde Iouis & Herculis lateri-
tias cellas, cum circa lapidea in æde epyſtilia ſint & columnæ. In Italia
Aretij uetuſtum egregie factum murum. Trallibus domum regibus Atta
licis factam, quæ ad habitandum ſemper datur ei, qui ciuitatis gerit ſacer-
dotium. Item Lacedæmone è quibuſdam parietibus etiam pictur æ exciſæ
interſect is lateribus incluſæ ſunt in ligneis formis, & in comitium, ad or-
natum ædilitatis Varronis et Murenæ, fuerũt allatæ. Crœſi domus, quam
Sardiani ciuibus ad requieſcendum ætatis ocio, ſeniorum collegio
Geruſiam dedicauerunt. Item Halicarnaßi potentißimi regis Mau-
ſolidomus cum præcõneſio marmore omnia haberet ornata, parietesha-
bet latere ſtructos, qui ad hoc tempus egregiam præſtant firmitatem, ita
tectorijs operibus expoliti, ut uitri per luciditatem uide ãtur habere. Ne{qúe}
is rex ab inopia id ſecit: infinitis enim ue ctigalibus erat far ctus, quòd
imperabat Cariæ toti acumen autem eius et ſolertiam ad ædificia paran
da ſic licet conſiderare. Cum eſſet enim natus Mylaſis, & animaduertiſ-
ſet Halicarnaßi locum natur aliter munitum, emporium{qúe} idoneum, por-
tum utilem, ibi ſibi domum conſtituit. is autem locus est the atri curuatu-
ræ ſimilis. Ita in imo ſecundum portum, forum est conſtitutum, per me
diam autem altitudinis curuatur am pr æcinctionem platea ampla latitu
dine facta, in qua media Mauſoleum ita egregijs operibus est factum, ut
in ſeptem ſpectaculis numeretur. In ſumma arce media, Martis fanum ha
bens ſtatuam coloßi quam ᾀηρόλιθου dicunt, nobilimanu Telocharis fa

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer