Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

PROMOTVS & quanta auri. Intellig antur duo corpora, vnum ex auro puro, al-
terum ex are, æque grauia atque corpus mistum, & trium corporum
ex aqua, quorum vnum ſit æquale corpori aureo magnitudine, alte-
rum misto, tertium æreo, inueniantur grauitates, vt in exemplo pro-
poſ. 8. dictum est, quæ ſint 9, 11, & 19, & fiat vt differentia inter 9, & 19, ad 171, grauitatem videlicet corporis misti, ita differentia inter
9, & 11, ad 34 {1/5}, portio igitur corporis miſti ærea grauitatem babebit
34 {1/5}, quæ ſi auferatur ex totali corporis misti grauitate, remanebit
136 {4/5}, pro grauitate portionis auri.

Vel ſi pro tertio proportionis termino ſumatur differentia inter 11,
& 19, quartus terminus 136 {4/6}, erit grauitas portionis auri, qua ab-
lata ex totali corporis miſti grauitate, reliquum 34 {1/5}, dabit grauita-
tem portionis æreæ.

At vero huiuſmodi ratio cinationem ad diſcernendum ar-
gentum ab auro, vel aliud metallum ab altero metallo, recte
eſſe inſtitutam, ſequenti Theoremate demonſtrabitur.

42. THEOREMA X. PROPOS. XIX.

SI trium corporum æque grauium primum & ter-
tium fuerint generis diuerſi, ſecundi autem portio
fuerit eiuſdem generis cum corpore primo, reliqua ve-
ro eiuſdem generis cum corpore tertio, fuerint etiam
tres quantitates aquæ prædictis corporibus æquales, pri-
ma videlicet corpori primo, ſecunda ſecundo, & tertia
tertio. erit vt differentia grauitatum primæ & tertiæ
quantitatis aquæ, ad grauitatem corporis ſecundi, ita
differentia grauitatum primæ & ſecundæ quantitatis
aquæ, ad grauitatem portionis corporis ſecundi, quæ eſt
eiuſdem generis cum corpore tertio.

Et ita differentia grauitatum ſecundæ & tertiæ quan
titatis aquæ, ad grauitatem portionis eiuſdem generis
cum corpore primo.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer