Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

PROMOTVS corona, ſed quælibet particulæ, grauitate quacunque, ctiam
differentes interſe, ſufficiunt.

Deratione autem, qua Archimedes, cognitis grauitatibus
trium corporum ex aqua, magnitudine æqualium, coronæ
ſcilicet vnum, alterum maſſæ auree, tertium argenteæ, potue-
rit furtum aurificis in regia corona deprehendere, atque ar-
gentum quod erat in ea permixtum ab auro diſcernere, pluri-
mi ſcripſerunt, modos etiam ad id faciendum excogitarunt
varios, longa tamen methodo, atque difficili vſi ſunt, & quod
maximam confuſionem, & obſcuritatem parit, nullum opera-
tionis tradunt præceptum firmum, ac ſtabile. ego autem vni-
ca tantum proportionis ratiocinatione, ſeu regula trium (vt
vulgo dicitur) breuiter, & expedite idem conſequor, eamque
geometrica ratione demonſtro. Problema igitur ad hoc facien
dum ita concipio & abſoluo.

39. PROBLEMA IX. PROPOS. XVIII.

POrtionem metalli, alterimetallo miſtam, ponde-
ris ratiocinatione diſcernere.

QVONIAM de Hieronis corona facta eſt mentio, ſit ea B,
eiuſque grauitas EK, & oporteat argentum, quod ſit in ea permixtũ,
ab auro diſcernere, hoc eſt oporteat inuenire quanta erit portio ar-
genti, & quanta auri. In-
telligantur duo corpora
A, D, vnum aureum, al-
terum argenteum æque
grauia atque corona,,
deinde trium corporum
ex aqua, magnitudine,
æqualium, aureo ſcili-
cet corpori vnum, alte-
rum coronæ, tertium
corpori argenteo, inue-
niantur grauitates, id autem poterit fieri facillime, ſi accipiãtur duo
corpora vnum ex auro, alterum ex argento, grauitate quacunque, vt

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer