Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

affirmare ipſum vas eſſe plenum, niſi aqua incipiat effluere,
cum autem incipit, effluit aliquando totus ferè cumulus, ita-
que vel plus aquæ additur eo, quod deficit, vel minus, niſi
coniectura aſſequatur: at vero coniectura pro veritate non ac-
cipitur. præterea exempta corona, vel aurea maſſa, vel argen-
tea, eximitur etiam ſimul cum ipſa aliquantum aquæ, quæ cir-
cum ipſam remanet, atque huiuſmodi defectus errorem indu-
cit ſenſibilem.

Neque per collectionem quæſita aquæ menſura inueniri
poteſt: æquè enim impoſſibile eſt vniuerſam illam æquam col-
ligere, quæ extra vas effluit, quando corona, vel aurea maſſa
vel argentea in ipſo vaſe deprimitur, cum enim aqua è vaſe
effluat, pars ipſius aquæ vaſi, ex quo effluit, pars vaſi in quod
influit adhæret, & ſi vniuerſa omnino ſemper non colligatur,
erit non parui erroris cauſa, præter quam quod, non ſemper
adeo facile inuenitur par auri, argentique maſſa, quando co-
rona, vel alia auri maſſa, quæ examinanda proponitur, medio-
crem excederet magnitudinem.

Neque præterea poteſt diſcerni prædicta argenti portio in
aliqua auri parua maſſa, differentiæ enim aquarum, quæ ex-
tra vas effluunt, ſunt adeo exiguæ, vt ne cognoſci quidem
poſſint, quod ſi cognoſcerentur, non ſemper erunt veræ,
ſiquidem non ſemper in vaſis medio in cumulum creſcens
æqualis aquæ copia remanet, ſed maior interdum, inter-
dum minor, vt conſpicitur. fit enim vt aliquando cumulus
ille frangatur pluribus in locis, & ideo aqua diffundatur, vt
ferè nihil ipfius cumuli ſuperſit, aliquando vero frangatur
in vno tantum loco, & aqua colligens ſe in cumulum, parum
diffluat.

Sed ponderandis corporibus in aere & aqua, eo modo, quo
dictum eſt in fine exempli prop. 8. inuenitur quæſita aquæ,
grauitas, ita exactè, vt requiritur, ſiue ſit corpus illud paruum,
ſiue magnum nihil intereſt, & præterea facillima eſt operatio,
nec adinueniendæ ſunt auri, & argenti maſſæ æque graues, ac

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer