Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

AR CHIMEDES. & accipiatur aliquod corpus L, leuius quam aqua, ita vt cum ipſi
corpori I. , appendatur corpus B, & ambo ſimul demittantur in aquã,
ſint æque grauia atque aqua, neque ſurſum, neque deorſum feran-
tur, ſimiliter accipiatur alterum corpus M, eiuſdem generis cum
corpore L, ipſique ſimile, & æquale, & corpori M, appen
datur corpus A. Deinde in-
teligatur aqua conſiſtens, & manens, eiuſque ſuperfi-
cies ſphærica C D E, cuius
ſphæræ centrum K, aquæ
enim conſiſtentis, atque [?]
manentis ſuperficies ſphæ-
rica eſt, cuius ſphæræ cen-
trum idem eſt, quod centrũ
terræ, hoc autem demonſtratum eſt ab Archimede Prop. 2. lib. 1. de
ijs, quæ vehuntur in aqua. Inteligantur etiam duæ pyramides con-
iunctæ, & continuatæ, æquales, & ſimiles KCD, KDE, pro baſibus
habentes in ſuperficie aquæ parallelogramma, vertices autem pun-
ctum K, & corpora L, B, comprehendantur à pyramide KDE, corpo-
ra vero M, A, à pyramide KCD, & ſub corporibus L, B, deſcribatur
quædam alterius ſphæræ ſuperficies FGH, in a qua, circa centrum K,
poterit autem huiuſmodi ſuperficies ſub corporibus L, B, deſcribi,
quoniam & ſi ipſi corpora demerguntur tota, non ideo feruntur
deorſum, ponuntur enim æque grauia @atque aqua. Quoniam
igitur eiuſdem generis ponuntur corpora M, L, & æqualia, & ſimilia,
erunt æque grauia, tum in aqua, tum in aere, & quoniam corpus
A, leuius eſt in aqua, corpore B, erunt corpora M, A, ſimul, in aqua
leuiora corporibus L, B, ſed corpora L, B, ſimul, æque grauia ſunt at-
que aqua, ergo corpora M, A, ſimul, leuiora erunt quam aqua; quare
corpus M, non demergetur totum, ſed aliqua pars ipſius ex aquæ ſu-
perficie extabit.

29.1.

0041-01

Et quoniam eiuſdem generis, & grauitatis ponuntur corpora A, B,
erunt magnitudine æqualia, & per additionem æqualium æquali-
bus, corpora M, A, erunt æqualia corporibus L, B,

Quoniam igitur corpora M, A, æqualia ſunt corporibus L, B, pars
autem corporis M, extat ex aquæ ſuperficie, & corpora L, B, tota de-
merguntur, minus loci ocupabunt in aqua corpora M, A, quam cor-
pora L, B, quare maior erit grauitas corporum M, A, & aquæ conti-
nentis ipſa corpora, quæ eſt in loco pyramidis CDGF, quam corpo-
rum L, B, & aquæ ipſa corpora continĕtis in loco pyramidis DEHG,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer