Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

ARCHIMEDES. juperat numerum 21, numero 2, erit grauitàs aquæ magnitudinem
habentis æqualem plumbo A, 2.

Eadem via omnium liquidorum inuenitur grauitas, quan-
do nimirum corpus ſolidum ſit grauius liquido, cuius liquidi
quærenda eſt grauitas, hoc eſt quando corpus ſolidum demiſ-
ſum in liquidum feratur deorſum.

Quando vero corpus ſolidum fuerit leuius liquido, hoc eſt
demiſſum in liquidum non deſcendat, per adiectionem alicuius
alius ſolidi corporis liquido grauioris, quæſita liquidi grauitas
inuenietur.

Sit igitur propoſitum aliquod cereum corpus A, cuius grauitas ſit
21. & oporteat ſcire quanta erit grauitas aquæ magnitudinem haben-
tis æqualem ceræ A. Quoniam cera leuior est, quam aqua, ſi demitta-
tur in aquam non feretur deorſum, accipiatur aliquod corpus ſolidum
F, grauius quam aqua, ita vt corpus constans ex vtriſque corporibus
A, F, demiſſum in aquam feratur deorſum, ſit igitur corpus F, plum-
beum, cuius grauitas ſit v. g. 23, & eiuſdem in aqua ponderati 21,
e [?] rgo aquæ magnitudinem habentis æqualĕplumbo F, erit grauitas 2,

Et quoniam ceræ A, grauitas est 21, plumbi vero F, 23, erit vtro-
rumque corporum A, F, ceræ nimirum, & plumbi grauitas 44, coniun
gatur cera, & plumbum, & ita coniuncta ponderentur in aqua, & habeant grauitatem 20, quoniam igitur numerus 44, ſuperat nume-
rum 20, numero 24, erit grauitas aquæ habentis magnitudinem æqua-
lem vtriſque corporibus ceræ & plumbi 24, ſed grauitas aquæ magni-
tudinem habentis æqualem plumbo F, est 2, ergo reliquum quod est
22, erit grauitas, aquæ magnitudine æqualis propoſitæ cera A.

At vero ſi propoſitum fuerit aliquod corpus ſolidum ma-
gni ponderis, ita vt difficile poſſit ponderari in aqua, hac via
inuenietur aquæ quæſita grauitas.

Sit aliquod corpus plumbeũ A, cuius grauitas 2300, & oporteat in
uenire grauitatem aquæ magnitudinem habentis æqualĕ plumbo A,
accipiatur aliquod paruum plumbi corpus F, cuius grauitas ſit v. g. 23, & inueniatur grauitas aquæ magnitudine æqualis plumbo F, vt
dictum est, quæ ſit. 2, & fiat vt 23, ad 2, ita 2300, ad alium numerum
qui ſit 200. grauitas igitur aquæ magnitudinem habentis æqualem
plumbo A, erit 200.

Similiter ſit aliquod cereum corpus A, cuius grauitas 2100, & opor
teat facere, quod imperatùm eſt. accipiatur aliquod paruum ceræ cor-
pus F, cuius grauitas ſit v. g. 21, & inuenta grauitate aquæ magni-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer