Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

PROMOTVS eſt grauitas CE, ergo grauitas liquidi magnitudine æqualis folido A,
erit CE.

13.1.

0019-02

Si vero ſolidum A, ſit leuius liquido, accipiatur aliquod aliud cor-
pus ſolidum F, grauius liquido, ita vt ſolidum conſtans ex vtriſque,
ſolidis A, F, demiſſum in liquidum feratur deorſum, & ſit ſolidi F,
grauitas DG, item eiuſdem ſolidi F, in liquido videlicet exiſtentis ſit
grauitas HG, ergo liquidi magnitudine æqualis ſolido F, erit gra- uitas DH.

13.1.

5. huius

Et quoniam ſolidi A, grauitas eſt CD, ſolidi vero F, grauitas DG,
erit vtrorumque ſolidorum A, F, grauitas CG. coniungantur ſolida
A, F, & ſolidum ex vtriſque conſtans demittatur in liquidum, & ha-
beat in liquido grauitatem GI, (habebit autem in liquido minorem
grauitatem, quam ſolum ſolidum F, quoniam ſolidum F, grauius li-
quido fertur deorſum nullo prohibente, & coniunctum cum ſolido A,
leuiori liqnido ab eo ſuſtinetut, ne deorſum feratur tãta vi, qua ſeiun-
ctum) quoniam igitur ſolidi, quod conſtat ex vtriſque ſolidis A, F,
grauitas eſt CG, in liquido vero exiſtentis grauitas GI, erit liquidi habentis magnitudinem æqualem vtriſque ſolidis A, F, grauitas CI,
ſed grauitas liquidi æqualis magnitudine ſolido F, eſt DH, ergo reli-
qui liquidi æqualis ſolido A, erit grauitas CD, IH, ſed liquidum B,
æquatur magnitudine folido A, ergo grauitas liquidi B, erit CD, IH,
inuenta igitur eſt liquidi corporis B, grauitas CD, IH, de qua quæ-
rebatur.

13.1.

5. huius

Placet huic Problemati exemplum apponere, vt vnicuique
etiam diſciplinæ Mathematicæ experto ad vſum pateat adi-
tus; quare etiam ſequentibus Problematis apponemus ſimilia
exempla.

14. Exemplum.

QVidam proponit aliquod corpus ſolidum notæ
grauitatis, & vult ſcire quanta erit grauitas liqui-
di, magnitudinem habentis propoſito Corpori ſolido æ-
qualem.

Sit primum propoſitum aliquod corpus plumbeum A, cuius graui-
tas ſit 23. & oporteat ſcire quanta erit grauitas aquæ magnitudinem
babentis æqualem propoſito plumbo A, ponderetur plumbum A, in
aqua (modum quo ponderanda ſint corpora ſolida in aqua, inferius
apponemus) & babeat grauitatem 21. quoniam igitur numerus 23.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer