Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

ARCHIMEDES. pora A, B, eiuſdem ſunt generis,
ſimiliter, & corpora C, D, erit vt A, ad B, ita E, ad F, & vt C, ad D, ita G, ad H. Sed poni-
tur vt A, ad B, ita eſſe C, ad D,
ergo vt E, ad F, ita erit G, ad
H. Si igitur quatuor corporum
grauium, primum ad ſecundum
eandem in magnitudine ratio-
nem habeat: etcæt. quod demon-
ſtrare oportebat.

9.1.

0017-01

10. THEOREMA V. PROPOS. V.

SOlida corpora liquido grauiora demiſſa in liquidum
ferentur deorſum, donec deſcendant, & erunt in li-
quido tanto leuiora, quanta eſt grauitas liquidi magni-
tudinem habentis ſolido corpori æqualem.

HOC autem demonſtratum eſt ab Archimede propoſ. 7. primi li-
bri de ijs, quæ vehuntur in aqua.

11. THEOREMA VI. PROPOS. VI.

SI quatuor grauium corporum primum, & ſecundum
fuerint magnitudine æqualia, tertium vero, & quar-
tum æque grauia, fuerint autem primum, & tertium
eiuſdem generis, itidem ſecundum, & quartum; erit, vt
grauitas corporis primi, ad grauitatem ſecundi, ita gra-
uitas liquidi æqualis magnitudine corpori quarto, ad gra
uitatem liquidi tertio corpori æqualis.

SINT quatuor corpora A, B, C, D, quorum A, primum, & B, ſe-
cundum ſint magnitudine æqualia, tertium vero C, & D, quartum,
æque grauia, ſint autem A, & C, eiuſdem generis, itidem B, & D. Di-
co vt grauitas corporis A, ad grauitatem corporis B, ita eſſe grauita-
tem liquidi æqualis magnitudine corpori D, ad grauitatem liquidi
magnitudine corpori C, æqualis. Accipiantur enim tria eiuſdem ge-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer