Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

hortatores. Etenim cum Clauium, quod iam diu cupiebam,
vidiſſem, nec minorem tanta ſcientia, & fama viri beni-
gnitatem comperiſſem. Ab eo ſimul ac Theodoſio Rubeo ho-
mine mihi tum ex ſtudior um ſimilitudine, tum præcipue ex
eius humanitate amiciſsimo, ad Reuerendiſsimum Sera-
phinum deductus ſum. Iſq; me tantus Præſul non ſolum
bumaniſsime complexus est, verum etiam ita hortatus ad
euulganda, quæ ſcripſeram; plane vt mihi nefas putauerim
non parere. Accipe igitur & tu Lector optime amico ac be-
nigno animo laborem hunc, quem à me talium virorum
ſumma benignitas expreſsit. Argumentum quidem, v@
dicebam non iniucundum eſt, nec ab vſu alienum. Huiuſ-
modi enim comparatione Archimedes mixtionem argenti
in auro deprehendit, & furtum Aurificis in corona aurea
pateſecit. de quare ſuo loco ego tractabo, & facilem mon-
strabo viam, qua vel argentum in auro, vel q́uod vis me-
tallum in quolibet admistum deprehendi queat, & alte
rum ab altero diſcerni; & ſimul explicabo, quo pacto ex au-
ri grauitate eius qualitas, nota, ac perfectio intelligi poſsit. Toti vero opuſculo nomen ab Archimede, quem Ducem ſe-
quor, impoſui. Nam cum ille, vt erat ſummus Magiſter, ſa-
tis habuiſſet hanc totam quaſi fabricam, poſito fundamen-
to delineare in primo lib. vbi agit de ijs quæ vehuntur in
aqua. Opus ego promouere; eiq; fundamento molem inijce-
re conatus ſum partibus ſuis elaboratam, atque distin-
ctam. Qua in re ſi quid aſſequutus ſum, quod publice pro-
beiur, gaudeo cauſa & mea & publica: illud quidem ſpe-
ro fore vt conatus non diſpliceat.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer