Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

DE IIS QVAE VEH. IN AQVA. clinata, ut baſis humidum non contingat, ſectur plano per axem,
recto ad ſuperficiem humidi, ut ſectio ſit a m o l rectanguli coni ſe-
ctio: ſuperficiei humidi ſectio ſit i o: axis portionis, & ſectionis
diameter b d; quæ in eaſdem, quas diximus, partes ſecetur: duca-
turq; m n quidem ipſi i o æquidiſtans, ut in puncto m ſectionem
cótingat: mt uero æquidiſtans ipſi b d: & m s ad eandem perpen
dicularis. Demonſtrandum eſt non manere portionem, ſed inclinari
ita, ut in uno puncto contingat ſuperficiem humidi. ducatur enim p c
ad ipſam b d perpendicularis: & iuncta a f uſque ad ſectionem
producatur in q: & per p ducatur p φ ipſi a q æquidiſtans. erunt
iam ex ijs, quæ demonſtrauimus a f, f q inter ſe ſe æquales. & cum
portio ad humi-
dum eam in gra-
uitate proportio
nem habeat, quá
quadratú p f ad
b d quadratum: atque eandem ha
beat portio ipſi-
us demerſa ad to
tam portionem; hoc eſt quadratú
m t ad quadratú
b d: erit quadra
tum m t quadra-
to p f æquale: & idcirco linea m t
æqualis lmeæ p
f. Itaque quoniam in portionibus æqualibus, & ſimilibus a p q l, a
m o l ductæ ſunt lineæ a q, i o, quæ æquales portiones abſcindunt; illa quidem ab extremitate baſis; hæc uero non ab extremitate: ſe-
quitur ut a q, quæ ab extremitate ducitur, minorem acutum angulú
contineat cum diametro portionis, quàm ipſa i o. Sed linea p φ li-
neæ a q æquidiſtat, & m n ipſi i o. angulus igitur ad φ angulo ad n

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer