Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

DE IIS QVAE VEH. IN AQVA. æqualis magnitudini f a; ſitq, ipſi f æqualis n: & ipſi a æ-
qualis i. magnitudinis autem f a grauitas ſit b: & magni-
tudinis n i grauitas o r; & ipſius i ſit r. magnitudo igi-
tur f a ad n i eam proportionem habet, quam grauitas b
ad grauitatem or. Sed quoniam magnitudo f a in humi-
dum demiſſa leuior eſt humido; patet tantam humidi mo-
lem, quanta eſt pars magnitudin_i_s demerſa, eandem quam
magnitudo f a habere grauitatem. hoc enim ſuperius de-
monſtratum eſt. Atipſi a reſpondet humidum i, cuius qui
dem grauitas eſt r; & ipſius f a grauitas b. ergo b graui-
tas eius, quod habet molem æqualem toti magnitudini
f a, æqualis erit grauitati humidi i, uidelicetipſi r. Et quo
niam ut magnitudo f a ad humidum n i ſibi reſpondens,
ita eſt b ad o r: eſt autem b æqualis ipſi r: & utr ad o r, ita
i ad n i; & a ad f a. Sequitur ut f a ad humidum æqualis
molis eam in grauitate proportionem habeat, quam ma-
gnitudo a habet ad f a. quod demonſtrare oportebat.

21.1.

0030-01
5. priml
huius.
11. quinta [?]

22. PROPOSITIO II.

Recta portio conoidis rectanguli, quando
axem habuerit minorem, quam ſeſquialterum
eius, quæ uſque ad axem, quamcunque propor-
tionem habens ad humidum in grauitate; demiſ
ſa in humidum, ita ut baſis ipſius humidum non
contingat; & poſita inelinata, non manebit incli
nata; ſed recta reſtituetur. Rectam dico conſi-
ſtere talem portionem, quando planum quod ip
ſam ſecuit, ſuperficiei humidi fuerit æquidiſtans.

22.1.

A

SIT portio rectanguli conoidis, qualis dicta eſt; & ia-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer