Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

DE CENTRO GRAVIT. SOLID. eani proportionem habeat, quam a b c d fruſtum ad por-
tionem a g d; erit punctum l eius fruſti grauitatis cẽtrum: habebitq; componendo K l ad 1 h proportionem eandem,
quam portio conoidis b gc ad a g d portionem. Itaq; quo
niam quadratum b f ad quadratum a e, hoc eſt quadratum
b c ad quadratum a d eſt, ut linea f g ad g e: erunt duæ ter-
tiæ quadrati b c ad duas tertias quadrati a d, ut h g ad g _k_: & ſi à duabus tertiis quadrati b c demptæ fuerint duæ ter-
tiæ quadrati a d: erit diuidẽdo id, quod relinquitur ad duas
tertias quadrati a d, ut h k ad k g. Rurſus duæ tertiæ quadra
ti a d ad duas tertias quadrati b c ſunt, ut _k_ g ad g h: & duæ
tertiæ quadrati b c ad tertiã partẽ ipſius, ut g h ad h f. ergo
ex æ quali id, quod relinquitur ex duabus tertiis quadrati
b c, demptis ab ipſis quadrati a d duabus tertiis, ad tertiã
partem quadrati b c, ut _k_ h ad h f: & ad portionem eiuſdẽ
tertiæ partis, ad quam unà cum ipſa portione, duplam pro
portionem habeat eius, quæ eſt quadrati b c ad quadratũ
a d, ut K 1 ad 1 h. habet enim _K_l ad 1 h ean dem proportio-
nem, quam conoidis portio b g c ad portionem a g d: por-
tio autem b g c ad portionem a g d duplam proportionem
habet eius, quæ eſt baſis b c ad baſim a d: hoc eſt quadrati
b c ad quadratum a d; ut proxime demonſtratum eſt. quare
dempto a d quadrato à duabus tertiis quadrati b c, erit id,
quod relin quitur unà cum dicta portione tertiæ partis ad
reliquam eiuſdem portionem, ut el ad 1 f. Cum igitur cen-
trum grauitatis fruſti a b c d ſit l, à quo axis e f in eam, quã
diximus, proportionem diuidatur; conſtat uerũ eſſe illud,
quod demonſtrandum propoſuimus.

96.1.

0204-01
20. I. coni
corum.
30. huius

97. FINIS LIBRI DE CENTRO
GRAVITATIS SOLIDORVM.

Impreſſ. Bononiæ cum licentia Superiorum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer