Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

FED. COMMANDINI & denique punctum h pyramidis a b c d e f grauitatis eſſe
centrum, & ita in aliis.

87.1.

2. ſexti.
0169-01

Sit conus, uel coni portio axem habens b d: ſecetur que
plano per axem, quod ſectionem faciat triangulum a b c: & b d axis diuidatur in e, ita ut b e ipſius e d ſit tripla. Dico punctum e coni, uel coni portionis, grauitatis
eſſe centrum. Sienim fieri poteſt, ſit centrum f: & pro-
ducatur e f extra figuram in g. quam uero proportionem
habet g e ad e f, habeat baſis coni, uel coni portionis, hoc
eſt circulus, uel ellipſis circa diametrum a c ad aliud ſpa-
cium, in quo h. Itaque in circulo, uel ellipſi plane deſcri-
batur rectilinea figura a k l m c n o p, ita ut quæ relinquũ-
tur portiones ſint minores ſpacio h: & intelligatur pyra-
mis baſim habens rectilineam figuram a K l m c n o p, & axem b d; cuius quidem grauitatis centrum erit punctum
e, ut iam demonſtrauimus. Et quoniam portiones ſunt
minores ſpacio h, circulus, uel ellipſis ad portiones ma-
iorem proportionem habet, quam g e a d e f. ſed ut circu-
lus, uel ellipſis ad figuram rectilineam ſibi inſcriptam, ita
conus, uel coni portio ad pyramidem, quæ figuram rectili-
neam pro baſi habet; & altitudinem æqualem: etenim ſu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer