Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

SIT cylindrus, uel cylindri po rtio a c: & plano per a-
xem ducto ſecetur; cuius ſectio ſit parallelogrammum a b
c d: & bifariam diuiſis a d, b c parallelogrammi lateribus,
per diuiſionum puncta e f planum baſi æquidiſtans duca-
tur; quod faciet ſectionem, in cy lindro quidem circulum
æqualem iis, qui ſunt in baſibus, ut demonſtrauit Serenus
in libro cylindricorum, propoſitione quinta: in cylindri
uero portione ellipſim æqualem, & ſimilem eis, quæ ſunt
in oppoſitis planis, quod nos
demonſtrauimus in commen
tariis in librum Archimedis
de conoidibus, & ſphæroidi-
bus. Dico centrum grauita-
tis cylindri, uel cylindri por-
tionis eſſe in plano e f. Si enĩ
fieri poteſt, fit centrum g: & ducatur g h ipſi a d æquidi-
ſtans, uſque ad e f planum. Itaque linea a e continenter
diuiſa bifariam, erit tandem
pars aliqua ipſius k e, minor
g h. Diuidantur ergo lineæ
a e, e d in partes æquales ipſi
k e: & per diuiſiones plana ba
ſibus æquidiſtantia ducãtur. erunt iam ſectiones, figuræ æ-
quales, & ſimiles eis, quæ ſunt
in baſibus: atque erit cylindrus in cylindros diuiſus: & cy
lindri portio in portiones æquales, & ſimiles ipſi k f. reli-
qua ſimiliter, ut ſuperius in priſmate concludentur.

72.1.

0130-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer