Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Cardinalis, has lucubrationes meas dicare conſtitue-
rim. tantis enim beneficijs à te affectus, quanta fem-
per & meminero, & prædicabo; tanta liberalitate cõ-
plexus, quantam ne optare quidem unquam auſus eſ
ſem. cupio memorem, & erga te gratum animũ qua
ratione poſſum, oſtendere. quãuis ſi de te nihil aliud
præter auditum haberem, ſi amplitudini tuæ tanto-
pere deuinctus non eſſem; tua in omni genere diſci-
plinarum excellentia, tua grauitas, atque innocentia
me magnopere hortata eſſet, ut te potisſimum deli-
gerem, ſub cuius clarisſimi nominis ſplendore hi Ar-
chimedis libri ab obliuione hominum, atque à ſilen-
tio uindicarentur. uerecundius de te in præſentia di-
cerem, ne uiderer aſſentationi potius, quàm ueritati
ſeruire; niſi omnibus perſuaſisſimum eſſet, diuinas & inauditas uirtutes tuas cum ſingulari eruditione con
iunctas in illo ſanctisſimo Reip. chriſtianæ conſilio
tanquam lumen aliquod elucere. quamobrem ea,
qua ſoles, benignitate, fidelisſimi clientis tui munus
accipies; quod tibi, qui & mathematicis diſciplinis,
& phiſiologiæ ſtudijs tantopere delectaris, non iniu-
cundum fore confido.

6. Federicus Commandinus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer